Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 240, S. 304
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 240, S. 304
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 240, S. 304
Otto quartus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Veniens ante presentiam maiestatis nostre Rollandus abbas sancti Salvatoris de monte *Ama[|to cum capitulo eiusdem monasterii sua nobis conquestione monstravit, quod Arnuldus quondam Donuli filius et Guilichinus eius nepos ac omnes qui filii Donuli apellantur |' et omnes per- ticarii de Radicofano et alii homines predicti castrl qui fideles et vasalli deberent ■ esse predicti monasterii et abbatis, rupta fide et devotione ]| contra dictum monasterium plurima iniuriosa et inhonesta tractarunt, propter qug beneficio quo erant fideles et esse debebant, se fecerunt. indignos, et maxime illo beneficio quod habebant in aqua Palea vocata et in eius confinibus. Quia ergo omnibus tenemur et maxime locis venerabilibus providere, at- tendentes utilitatem iam dicti monasterii et abbatis, ipsos- homines iam dictos de Radico- fano supradicto feudo ex certa scientia spoliamus, et eos omnino exinde iudicamus indignos, permittentes iam dicto abbati id libere rehabere et eo-feudo de cetero pro suo arbitrio uti. Concedimus etiam insuper et imperiali largitate donamus ipsi monasterio usum ipsius flu- minis et aque a loco ubi oritur usque ad pontem Righi, et molendjna in eo' edificare et edificari facere et omnem utilitatem inde percipere, que dicto monasterio vel abbatibus ibi- dem pro tempore conunorantibus placuerit. Et nominatim ducere aquas predictos et deri
OTTO W.. 1210 AITG. 21. 227
vari eas per loca' que placuerint ipsi abbati vel eius siiccessoribus pro dicti monasterii utili- tate. Inibentes firmiter et districte omnibus personis, ne in dicta aqua contra voluntatem abbatis et capituli sepe dicti monasterii audeant edificare vel edificari facere, vel molendina in predictis confinibus habere, et que habent hactenus inedificatum* ih dicta aqua, debeant auferre vel auferi facere, quia sic nostre complacet maiestati; Si quis autem contra hanc nostram pracmaticam sanctionem venire temptaverit, centum marchas argenti componat, medietatem monasterio, reliquam nostre camere applicandam. Ad cuius rei evidentiam et perpetuam notitiam presentem paginam iifde conscribi iussimus et nostre maiestatis sigillo communiri.
Huius rei testes sunt: Guillelmtis Bigot de Anglia, comes Heinricus de Saxonia, comes Cunradus de Zollre l, Cunradus filius Tibuldi ducis Spoletani, Cunradus pincerna imperii, Guilichinus marscalcus imperatoris, Bertuldus camerarius imperatoris et Albertus came- rarius eiusdem ac alii quam plures. ■
Acta sunt autein hec anno dominice incarnationis m.cc.x., regnante domino Ottone quarto Romanorum imperatore glorioso, anno regni eius xii., imperii yero primo. Datum apud abbatiam sancti Salvatoris, xii. kal. septembris, indictione xiii.
Aus dem orig. zu Florenz. Vom siegel nur die seidenfaden. — Reg. Ott. nr. 144. — 1 Hs. Zoll.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 240, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/77653a72-095b-49ea-a32e-bd0a275d266a/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success