Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1032, S. 859
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1032, S. 859
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1032, S. 859
Fridericus secundus divina favente clementia Romanoruin imperator, semper augustus et rex Sicilie. Per presens scriptum notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod propter devotionem et reverentiam, quam in nos habuerunt milites Placentie et illi, qui sunt de eorum societate, et in dilectum cancellarium nostrum Conradum Metensem et Spirensem episcopum et totius Italie legatum, quia iuraverunt libere et sine conditione aliqua stare mandatis nostris et ipsius cancellarit de discordia seu discordiis, que sunt inter ipsos seu societatem militum ex una parte et ex altera plebem Placentie seu societatem plebeiorum, confinnamus societatem militum predictonmi et concedimus ipsis militibus et omnibus illis, qui sunt de eorum societate et erunt, liberam potestatem extrahendi et alie- nandi et transportandi res suas omnes, quas habent et habebunt in civitate Placentie seu *in districtu extra episcopatum Placentie, et de eis facere, quidquid velint secundum eorum voluntatem. Et decerninius et statuimus, ut omnes rustici et curiales episcopatus Placentie, qui sunt et erunt de societate militum Placentie, sint liberi ab omnibus prestationibus, sicut cives, et ceteri remaneant in suo statu et ita dent, sicut dare consueverunt. Item restitui- mus ipsk militibus omnes honores, quos habuerunt a sex annis retro in civitate Placentie, ut eos habeant, prout ab illo tempore retro habuerunt, non obstante aliquo pacto seu sen
780 NACHTR. — FRIEDRICH II. 1220 NOV.
tentia sive transactione sive aliqua alia exceptione, que contra hoc opponi possent. Quia vero plebei seu illi, qui dicuntur de societate populi Placentie, recusaverint et rebelles fuerint stare mandatis nostris et dicti cancellarii nostri de predictis discordiis, sepius ad- nioniti et ab ipso cancellario et a potestate Mediolanensium, ut starent mandatis nostris et eiusdem cancellarii, posuit rectores ipsius societatis plebis, qui nunc sunt et erunt pro tempore, et omnes, qui sunt de societate plebis, et eorura sequaces in banno imperii, ita quod de banno non possint exire, nisi prius camere imperiali solverint duo millia marcha- rum argenti; et cuilibet eis debenti dat facultatem et potestatem retinendi, quod eis debet. Et hoc etiam precipimus omnibus subiectis imperii et fidelibus, ad quorum notitiara hoc pervenerit, sub debito iuramenti fidelitatis, ut et eos capiant et eorum bona. Precipimus etiam sub eodem debito iuramenti vicinis civitatibus Placentie, ut dent auxilium et adiu- torium pro parte sua militibu^ Placentie et societati eorum ad impugnandos plebeios ipsius civitatis. Cassamus etiam societates ipsius civitatis Placentie, scilicet viciniaruiu et por- tarum et maiorem, et omnem aliam societatem eorum et perpetuo precipimus cassatas ha- beri et eorum sacramenta. Precipimus etiam de novo nullam eos contrahere societatera; et qui aliquid de novo facere ^>resumpserit, in banno imperii quingentarum marcharum argenti sit. Ista omnia statuimus ex certa scientia, non obstante eo, quod dici posset, ea, que de- crevimus, non valere, quia non cognita causa hoc fecimus, et non obstante eo, quod dici posset, et ea, que fecimus, non valere, quia ante litem contestatam ea fecimus, nec ob- stante aliqua alia exceptione. Et hec que fecimus, fecimus non tollendo id, quod super his fecit predictus cancellarius noster, in totum vel in partem, sed illa confirmando per omnia perpetuo, secundum quod ipse cancellarius noster fecit et in scripto suo apertius continetur. Et qua[ndo] ipsi plebeii de banno nostro exierint, nichilominus ea orania, que statuimus et que ipse cancellarius fecit, sicut superius est expressura, volumus rata et firraa perpetuo haberi et habere proraittimus. Si quis autem contra ea, que statuta sunt a nobis superius et a cancellario nostro, venire presumpserit, indignationem nostrara incurrat et in bannum cadat mille raarcharum- argenti, de quo non possit exire, nisi prius eas solverit camere nostre. Ad cuius rei meraoriam et perpetuam firmitatem presens scriptmn fieri et maie- statis nostre sigillo iussimus communiri.
Datum in castris prope Sutrium, anno dominice incarnationis millesimo ducentesinio vigesimo, mense novembris, indictione nona, regnante domino nostro Friderico secundo dei gratia invictissimo Romanoruin imperatore semper augusto et rege Sicilie, Roraani imperii eius primo, regni vero Sicilie vigesimo tertio. Feliciter. Amen.
Winkelmann nach abschr. Cereda's aus transsumpt im archive zu Cremona, C. 93 nr. 2. — Die au&stellung fallt fruhestens nov. 25, an welchetn der kaiser theils noch in Monte malo, theils schon bei Sutri urkundet. — Vgl. oben nr. 946. 947.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1032, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/ab84c723-e592-45af-b43b-85feeec076b8/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success