Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 237, S. 301
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 237, S. 301


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 237, S. 301
Otto quartus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Volentes sequi
224 OTTO IV. 1210 APR.-
vestigia felicis memorie Fride rici imperatoris antecessoris nostri ex officio imperatorie maiestatis a deo nobis credito ecclesiasticis personis et viris religiosis tenemur tranquilli- tatem pacis et quietem providere et eorum iniurias sueque religionis irritamenta defen- sione nostra propulsare. Eapropter cognoscat tam presens etas fidelium imperii, quam successura posteritas, quod nos hospitale sancte Marie dictum in Bethlehem situm in ter- ritorio Papiensi et omnia eius bona et fratres in eo diucius mancipatos obsequiis sub pro- tectione nostra suscipientes, magistrum ipsius hospitalis absolvimus a sacramento calum- pnie, decernentes ut in causis suis ei liceat per ydoneam personam illud exhibere, et ut pro iudicatura nichil impendat. Ad augmentum quoque imperialis gracie indulgemus pre- dicto hospitali, ut nullum fodrum de bonis et possessionibus suis dare teneatur, et tam hoc quam supradicta alia imperiali auctoritate ipsi confirmamus. Statuentes et eadem auctori- tate.sanctientes, ut nulla civitas, nullum commune, nec aliqua omnino persona humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, hanc nostre confirmationis paginam audeat violare, nec aliquibus calumpniarum iniuriis seu dampnis presumat attemptare. Quod qui fecerit in ultionem temeritatis sue componat xl. libras auri puri, medietatem camere nostre et reli- quam antedicto hospitali-iniuriam pacienti.
Huius rei testes sunt: Henricus Mantuanus episcopus imperialis aule vicarius, Ber- nardus Papiensis episcopus, Guillelmus marchio Malaspina, Ycolinus de Onaria, Salin- gerra de Ferraria et alii quam plures.
Datum Papie, anno dominice incarnationis m.cc.x., indictione xiii., in* mense aprilis.
Aus dem orig. im bischöflichen archive zu Pavia. — Reg. Ott. nr. 125.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/8241086f-6141-4452-86a2-5aa57a8923d2/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success