Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 602, S. 515
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 602, S. 515

Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 602, S. 515
Heinricus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani im perii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Dum vota fide- lium sereno vultu respieimus, dum eorum commoda favorabiliter promovemus, ad exhibi- tionem devocionis et obsequiorum promptioribus assurgunt animis et in observantia fidelitatis erga nos et imperium Roinanum ceteri fortius animantur eorum vestigiis et exemplis. Con siderantes igitur ac benignius intuentes fidelia servicia nobis exhibita multipliciter et im perio per dilectos.. cives nostros in Hagenowe, omnia privilegia, iura, omnesque libertates et gratias, quibus opidum vel cives in Hagenowe concessione divorum imperatorum et regum Romanorum predecessorum nostrorum hactenus gavisi sunt, innovamus, approbanms et presentís scripti patrocinio confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagi nara nostre innovationis, approbations et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui fecerit, indignationem nostram se noverit graviter incurrisse. In cuius rei testimonium presentes litteras conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri.
Datum Columbarie, xiii. kalend. octobris, anno domini m.ccc.x., regni vero nostri anno secundo.
Aus vidimus de 1311 zu Heidelberg. — Beg. Henr. nr. 321.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 602, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/8af6a9f3-af6b-4440-9249-d9b00c05ad4f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success