Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 185, S. 255
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 185, S. 255
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 185, S. 255
In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus sextus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus. Imperialem decet benignitatem .omnibus ecclesiis in imperio nostro constitutis protectionis patrocinium clementer inpendere, eas tamen que specialis subiectionis et dominii iure imperio pertinere dignoscuntur, uberiori gratia et favore respicere et imperiali potentia defensare et manutenere. Ea propter notum fieri volumus universis imperii nostri fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod nos fidelis ac devoti nostri Rolandi abbatis iustis peticionibus inclinati, monasterium sancti Salvatoris de Monte Amiate cum omni iure et pertinentiis suis, ipsum abbatem et eius successores, fratres in- ibidem deo famulantes, cum universis prefati monasterii possessionibus et rebus, tam mo- bilibus quam immobilibus, sub nostra et sacri imperii nostri protectione suscepimus et defensione. Unde precipimus, ut prefatum monasterium omni tempore debita et tranquilla gaudeat libertate, et ut nulli omnino homines, sive de adiacenti provincia sive de remota, nulli nostri nuncii, nulli cives, nulli castellani, sive de castro Radecofine sive de aliquibus aliis castris seu locis, prefatum monasterium quod sub nostra speciali defensione cohsti- tutum est, neque in personis heque in rebus presumat aliquatf nus perturbare vel diminuere seu aliquibus angariis sive paratis seu exactionibus iniustis inquietare, salvo tamen iure consueti fodri imperialis a maiestate nostra instituti. Ad hec universas possessiones quas memoratum monasterium per privilegia divorum imperatorum antecessorum nostrorum nunc tenet vel in posterum deo annuente iusto acquisitionis titulo poterit adipisci, ipsi per imperialem auctoritatem confirmamus et presentis pagine nostre maiestatis bulla signate munimine roboramus. Statuentes et imperiali edicto firmiter precipientes, ut nulla omnino persona hnmilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, ipsum aut eius abbatem in hiis aut in aliquibus aliis molestare presumat vel perturbare. Quod qui ausu temerario facere attemp-
BOhmer Acta >mp. 12
178 HEINRIOH VI. 1194 TBU 20.
taveritin ultionem presumptionis sue centumlibras auri pro pena componat, mediain par- tem camere nostre, partem residuam sepedicto monasterio.
Huius rei testes -sunt: Wilelmus archiepiscopus Ravennas, Heinricus Wormaciensis episcopus, Ludewicus dux Bavarie, comes Sifridus de Morle, Robertus de Durne, Syrus Salgenben de Papia, Arnaldus Strietus et Iohannes de Padp Placentini, Albertus Strucius Cremonensis et Lotarius de Sancto Genesio, imperialis aule iudices, et alii quam plures.
Signum domini Henrici sexti Romanorum-imperatoris invictissimi. (M.) Acta sunt hec anno ab incarnatione domini m.cxciiii., indictione xii., regnante domino Henrico sexto Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius xxiii., imperii vero iiii. Data per manus Alberti imperialis aule prothonotarii, apud Pisas, xiii. kal. augusti.
Aus einem vidimus kaiser Friedrichs II yom iahre 1225 zu Florenz. — B. bemerkt, dass siich das orig. noch varhanden sei.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 185, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/ea87ae9e-ba91-4a94-9aa1-0b2b788c2465/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success