Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 233, S. 299
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 233, S. 299
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 233, S. 299
In nomine sancte et individue trinitatis. Otto quartus divina favente clementia Ro- manorum imperator et semper augustus. Imperialis eminentie clementia cum omnium sub- iectorum suorum saluti teneatur providere, specialiter tamen iuris religionis paci et tranquili- tati consuevit intendere, ne homines sancte religioni deditos ob secuJarium tumultuum in- quietatem contingat in sancto proposito vacillare. Inde est quod nos advertentes religionem pariterque honestatem personarum in ecclesia beati Iacobi in insula Volane sub Cristo militantium, ipsam ecclesiam cum omnibus universis eius pertinentiis sub specialem impe- rialis eminentie protectioneiu recipimus, [et] tam possessiones quas nunc habet ipsa, quam etiam eas quas iu posterum iusto -acquisitionis titiilo poterit adipisci, imperialis defensiunis patrocinio volumus esse munitas. De imperiali quoque clementia omnes prelatos ipsius ecclesie, qui vel nunc sunt, vel pro teinpore futuri erunt, ex certa scientia volumus ab omni exactione indebita et ab omni impositione iuramenti calunnie [esse immunes]. Et volumus ut solummodo per syndicum ipsius ecclesie negotia disponantur, ne fratres religioni deditos a sue religionis officio contingat revocari. Volumus quoque atque iubemus, ut ipsi oinnes proventus possessionum suarum sive quascumque res suas sine omni coutradictiouis seu
222 • 0TTO IV- 12,0 MARZ 9- «
impedimenti obstaculo a quibjiscumque civitatibus sive quibuslibet locis, ubi tunc eas ha- buerint, libere ad suum usum possint educere, et nemini tam de civitatibus, quam de co- munitatibus sub pena subscripta licitum sit in his aliquatenus obviare, sive pro auro, sigillo sive instrumento pubblico ab ipsis recipiendo eos contingere, immo volumus, ut omnes pro- ventus et res suas cum omniinoda percipiant et habeant libertate et tranquilitate. Qui- cumque igitur ausu temerario hanc nostre protectionis sive concessionis divalem paginam infringere presumpserit [vel] aliquatenus ei obviare, in sue presumptionis penam centum marchas argenti examinati componat, quarum medietas fischo nostro, reliqua vero medietas iniuriam passis persolvatur.
Datum apud ecclesiam sancti Iacobi in insula Volane, iiii. kal. martii, anno vero do- mini m.ccix., regni vero imperialis sui anno xi.1 \
Valentinelli' aus hs. der bibl. Marciana, Zan. Lat. 190 f. 429, zu Venedig. — Reg. Ott. nr. 111.
— 1 Die datirung der hs. ist gekiirzt und durchaus corrumpirt; nach einem originalauszuge B's aus beglaubigter abschr. sec. 14 zu Mailand sind die zeitangaben: 1209. 7- id. martii, ind. 13. reg. 12. imp. 1, welche das itinerar als richtig erweist.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 233, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/9798c280-b5bb-4f2a-803c-177d371d4940/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success