Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 544, S. 488
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 544, S. 488
Albertus dei gracia Romanorum rex semper angostos. Universis sacri Romani im perii fidelibus, ad quos littere presentes || pervenerint, graciam suametomne bonum. Licet in compositione generali inter nos ex una, et venerabilem Wicboldum archie jlpiscopum Coloniensem, principem nostrum dilectum, ex altera parte, super bonis imperii et theloneis, pro quibus eundem archiepiscopum || inpetebamus, habita sit ordinatum, actum et con- scriptum, quod caucio seu promissio, quam idem archiepiscopus per castrorum suorum videlicet Aspele, Berke, Ledeberg et Nuwemberg obligationem, ut ipse thelonea per eun dem deposita absque nostra permissione et gracia non reponat, nobis fecit et prestitit, a festo nativitatis domini proxime aflfutuK) ad quinqué annos continuos stare debeat et du rare, tarnen quia obligaciones odiose sunt ut in pluribus et penales, terminum dictorum quinqué annorum seu caucionis eiusdem ob favorem dicti archiepiscopi duximus tenore presencium restringendum. Ita videlicet, quod dicta cautio per castra prefata nobis facta tantum per triennium seu tres annos continuos a memorato festo nativitatis doinini et non ultra stet et duret. Non obstante, quod in litteris prelibate composicionis generalis in theo- tunico conscripte ad quinqué annos dicta caucio se extendit, tarn ipsum archiepiscopum, quam Lud. de Dikka seu alium ipsa castra nomine nostro tenentem post lapsum dicti triennii de caucione huiusmodi quitos clamantes penitus et solutos. Harum litterarum testimonio nostri sigilli munimine signatarum.
Datum in castris prope Coloniam, anno domini millesimo trecentesirao secundo, in die beatorum Symonis et lude apostoloruni, indictione prima, regni vero nostri anno quinto.
Aus dem orig. zu Düsseldorf. Siegel wohlerhalten. — Reg. Alb. nr. 407. — Der bezügliche vertrag d. d. 1302 oct. 24, Reg. Alb. nr. 405, ist ietzt gedr. Lacomblet Niederrhein. Urkundenb. 3, 14.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 544, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/af685685-4516-4e9f-be4e-43c5dc29b8eb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success