Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 284, S. 338
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 284, S. 338
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 284, S. 338
In nomine sancte et individue trinitatis. Federicus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et Siciliae rex. Q.uia labilis est humanarum rerum memoria nisi rei .geste. series scripture perpetuitate notetur, ideo que in presentia nostra coram' subscriptis principibus et viris nobilibus inter dilectos principes nostros Bertoldum venerabilem patriarcham Aquileiensem et Oddonem ducem Meraniae fratrem eius facta «unt et dictf Oddonis obligatione firmata, dignmn duximus auctoritate nostra prosequi, et presentis divalis pagine memorie commendare. Hinc est utique quod tam modernis quam posteris volumus tenore presentium esse notum, quod residentibus nobis cum principibus nostris inpalatio terre nostre sancti Germani, presentibusque principibus antedictis, vide- licet venerablli patriarcha et duce Meranie fratribus, idem dux Meranie in presentia prin- cipum ceterorum nostro conspectui se presentans impetitioni, quam dudum contra eumdem patriarcham de marchia et comitatu Istrie et Carniole, que dictus patriarcha in feudum1 pro eodem Aquilegensi sede ab imperio tenet, dudum et sepe iam moverat, spontanea cessit et gratuita voluntate, remittens in perpetuum ei et eidem sedi Aquilegensi onme ius et .quaestionem, que contra eum in eisdem marchia et comitatu Istrie et Carniole requirere poterat, et si quid iuris in eis videbatur habere. Insuper se [obligavit] sub poena duoruni iuillia marcharam auri puri, quod contra cessionem, remissionem et obbligationem eamdem per se vel per submissam personam nullo futuro -tempore veniet. Quod si eum venire con- tingerit, poenam predictam incurrat, cuius medietatem curie nostre et reliquam parti passe iniuriam solvet, cessione et remissione praedicta nihilominus in sua manentibus firmitate. Et ne processu temporis posset in dubium revocari, sed ex favore nostro res gesta in suo robore perseveret, ad eiusdem rei seriem eyidentem presentem divalem paginam fieri et bulla aurea typario nostre maiestatis impressa iussimus insigniri.
Huius autem rei testes sunt: Everardus Salceburgensis archiepiscopus, Sifridus Ra- tisponensis episcopus, Cunradus Tergestinus episcopus, Carolus Secovensis episcopus, rex Tessalonicensis, Bernardus duxCarintie, dilecti principes nostri; Rappoto palatinus comes Bavariae, Henricus frater eius comes de Ortinberc, Oddo comes de Botenloben2, Conradus de Oenlo3 comes Molisii, Raynaldus dux Spoleti, castellanus de Nurimberg, Gebardus de
FRIEDRICH n. 1230 IULI. 261
Arnistein, Manfredus marcliio Lanca4, Riccardus de Principatu imperialis a»le marescalus, Riccardus camerarius, Henricus de .Villalta,.Ardoicus de Castellerio, Iohannes de Portis, Cono- de Ysopo, Oddo de Gibernera et quamplures alii qui interfuerunt.
Signum domini Federici seeundi dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Ierusalem et Siciliae regis. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis m.cc.xxx., .mense iulii, iii. indictione, imper rante domino nostro Friderico dei gratia [magnifico] Romanorum imperatore semper au- gusto, Ierusalem et Siciliae rege invictissimo, imperii Romani eius anno x., regni vero Ierusalem v., regni vero Siciliae xxxii. Feliciter. Amen. Datum apud sanctum Germanum, anno, mense et indictione praescriptis.
Valentinelli aus abschr. des De Rubeis in hs. der bibl., Marciana, Lat. IX, 125 f. 58, zu Ve- nedig. — Reg. Frid. nr. 669. — 1 Hs. in senatu. — * ? Hs. Boctolo. — 3 Hs. Ollo. — * Hs. Ganct.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 284, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/b1d5c398-1e1c-4c6d-b4e9-74e2d24e4c6d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success