Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 98, S. 174
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 98, S. 174
In nomine sánete et individué trinitatis. Fridericus divina favente dementia Roma norum iniperator et semper augustus. Ad imperialem spectat dignitatem non solum pre- deçessorum nostrorum catholicoruin imperatorum pia statuta inviólabiliter conservare, verum etiam nostre quoque potestatis auetoritate irrefragibiliter communire. Inde est quod omnibus Christi et imperii fidelibus tarn presentibus quam futuris notum esse volumus, qualiter nobis consedentibus super lacum iuxta Veronam homines liberos habitantes in in sula Sirmie laci Benaci, Malanotum de Bardulino, Varinum Bissorum, Ottum de Fico, Faustinum Bosum Bordegatii, Grerardum de Lineo atque Asinarium et Bellandum, pro se et omnibus habitantibus et habitations in prefato loco Sirmie cum uxoribus et filiis ae filia- bus eonim, servis et ancillis, omnibus proprietatibus et substantiis illorum mobilibus et im- mobiUbus, pro maiori securitate sub nostre imperialis potestatis mundiburdium ex integro in perpetuum reeepimus et pro salutari remedio antecessorum nostrorum regmn et impe ratorum omnem gratiam in privilegiis eonun, que pro manibus habebant, sibi concessam auetoritatis nostre privilegio et sigillo imperiali confirmavimus, salva per omnia imperiale iusticia. Precipimus ¡taque ut nullus episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, sculda- sius, gastaldus, decanus seu aliqua magna parvaque persona eosdem homines in prenomi- nato loco habitantes distringere, pignorare vel calumniari présumât iniuste, et nullus po testative in eorum mansiones ingredi temptet, nec fiat eis contradictio piseahdi per totum lacum Benaci, nemoque illos de eorum proprietatibus audeat divestire absque regali iudicio, ripaticum, theloneum, hostiaticum aut aliquam publicam funetionem per totum Italicum regnum ab eis aliquando exigat, ipsique eorumque ' posteri per aliqua placita. ab hodierna die in antea non fatigentur, sed sohunmodo semel in anno per tres dies continuos infra octavam saneti Michaelis placitum generale sub imperatore vel eius misso faciant et per unamquainque illarum dierum tri um duodeeim hominibus comestionem semel in die tribuant. Quilibet praeterea focus Sirmie, excepta domo tantummodo de ecclesia, debet dare impe- ratori in piseibus unum ¿enarium Mediolanensem in natale domini, alterum in pascha re- surrectionis, tertium in penthecosten. Et sie liceat eis cum omni eorum substantia mobili et immobili, acquisita et acquirenda sub nostre defensionis mundiburdio quiete vivere. Si
FRIEDRICH I. (1158) IULI 8. 97
quis igitur hoc nostre auctoritatis mundiburdium infringere presurapserit, sciat se compo- siturum auri optimi libras centum, medietatem nostre camere et medietatem predictis ho- minibus eorumque heredibus. Quod ut verius credatur et creditum observetur, signo et sigillo nostro predicte carte conscribi et muniri iussimus.
Signum Federici Romanorum imperatoris invictissimi.
Ego Rinaldus cancellarius vice Friderici Coloniensis archiepiscopi et archican- cellarii recognovi. Datum iuxta Veronam super laciun viii. idus iulii.
Stalin aus einem notariatstranssumpt in hs. der bibliothek zu Stuttgart (friiher Peutinger ge- horig) hist. fol. nr. 243 bl. 86. — Bflhmer nahm 1155 an, wlihrend 1158 dem kinerare und dem erzkanzler entspricht. Vgl. die wiederholung dieses pritilegs durch kaiser Friedrich II von 1220 bei Hnillard Hist. dipl. 1, 831 und die entsprechenden, zweifellos gef&lschten privilegien fiir die lenta von ScotoIo (spSter San Felice und Portexio) am Gardasee bei Chmel Reg. Frid. Anhang 102. i
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 98, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/bc799adc-387d-49ba-ad9e-4a0d16bbb156/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success