Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 634, S. 545
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 634, S. 545
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 634, S. 545
In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Augustalis pietatis immensa clemencia eorum commodis et honoribus hylariori vultu consuevit intendere, quos in suis obsequiis pia et prompta voluntate desudare cog- novit experiencia cerciori. Inde est quod nos, advertentes quani sincero affectu civitas Argentinensis serviciis nostris se exposuit, et qualiter per evidentissima obsequiorum suo-
B&hmcr Acta imp. 30
466 FRIEDRICH (III). 1315 MARZ G.
runi inerita, regalis maiestatis sibi specialem induxit graciam et favorem, ad communem utilitatem civitatis Argentinensis predicte pariterque honorem in evuiii promovendum gra- ciosum favorem nostrum duximus concedendum, ut exemplo retribucionis eius, quam pro serviciis suis memorate civitati concessimus, alie quoque civitates imperii proniori voluntate ad nostra servicia fervencius animentur. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris, quod nos ad instar inclite recordationis divorum imperatorum et regum Romano- rum, Qlustrium predecessorum nostroruni, sepedictam civitatem Argentinensem cum omni- bus eius incolis sub specialem defensionis nostre graciam recipientes, de liberalitate nostri culminis ipsi civitati indulgemus, et in evum confirmainus, ut ubicumque ipsius civitatis burgenses per totam provinciam Alsacie proprietates aliquas sive quascunque possessiones habuerint, nulli licitum sit de hiis proprietatibus sive possessionibus vel eciain hominibus eorum servicium aliquod accipere aut exigere, vel eciam cuiusquam precarie sive exaccionis ohus eis imponere, quoniam nos dictam civitatem cum omnibus eius pertinenciis, tam intus quam extra, ad speciale obsequium imperii decrevimus reservare. Preterea constituimus, tradimus et auctoritate regia confirmamus institutum et ius quoddam, quod cives- iidem habuerunt a divis augustis predecessoribus nostris Lothario et Philippo Romanorum regi- bus memorie recolende, ut numquam in aliquo loco per aliquam personam ecclesiasticam vel secularem eorum aliquis impediatur aut molestetur, vel in iudicium trahatur extra civi- tatem, vel prorsus cogatur ab aliquo pro sua proprietate seu possessione ibi cuiquam re- spondere. Sed si aliquis adversus aliquem eorum aliquid questiones habuerit, infra ciyitatejn corain ipsius civitatis iudicibus eum impetat, ibique ei respondeat et satisfaciat. Adicientes predicto instituto divorum augustorum predictorum nostrorum predecessorum dive memorie, de nostra munificencia regali graciose declarantes. et ampliantes, ut non solum dictum in- stitutum in accionibus intelligatur realibus, immo ipsum extendi volumus et extendimus ad acciones quaslibet personales. Presertim eadem auctoritate regali concedhnus et indulge- mus, quod mercatores ipsorum per aquarum decursus cum mercimoniis suis euntes quo- cunque locorum navigia perveniant, si quo casu contingente rupta fuerint vel ad terram pervenerint, ne periculum nauffragii cum reruin suarum dimersione perpessi aliquod in bonis suis idcirco dispendium sustineant vel iacturam. Sed tam navigia quam naviganciuni bona illis reserventur, ad quos spectabant, antequam navigium huiusmodi periculuni incur- risset, sublata penitus omni consuetudine locorum. Insuper omnia iura et privilegia sub quacumque forma verborum expressa a Romanorum imperatoribus et regibus, nostris pre- decessoribus dicte civitati Argentinensi et eius incolis concessa et indulta, auctoritate regali presentibus confirmamus. Volumus itaque fideles nostros cives Argentinenses consistere in omni iure et honore atque constitucione, sicut a divis Romanorum imperatoribus et re- gibus, nostris predecessoribus, fuerunt eorum teinporibus sublimati. Statuentes et edieto regali districte precipieutes, quatinus nulli uinquam hominum sublimi vel humili, ecclesia- stico vel seculari hanc nostre donacionis seu confirmacionis paginain Ucitum sit infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod si quis presumpserit, triginta libras auri coinponat, quarum medietas camere nostre, reliqua vero passis iniuriam persolvatur. Ut autem pre- sens concessio et confirniacio robur obtineat perpetuo valiturum, presentem paginam con- scribi et sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.
Datum in eastris prope Kotzenhusen, ii. non. marcii, anno doihini millesimo trecen- tesinio quintodecimo, regni vero nostri anno priino.
Tyehmann aus dem orig. auf der bibliothek zu Heidelberg, nr. 175. — Reg. Frid. nr. 260, wo nach einem copialbuche marz 5 angegeben isl.
FRIEDRICH (III). 1315 APR. 1G. 467
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 634, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/cefc1e81-a092-4157-983d-7c27fe353981/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success