Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1062, S. 882
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1062, S. 882


Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1062, S. 882
Ludovicus dei gratia Romanorum rex seraper augustus. Universis sacri Romani im perii fidelibus, presentes litteras inspecturis, gratiam suam et omne bonum. Quoties nos- trorum et sacri Romani imperii fidelium commoditatibus per gratias, emunitatee et per singula opportuna consulimus, toties bonum nostrum et predicti Romani imperii procuramus, пе�? non statum et honorem nostrum, qui in augendo ipsum imperium consistit, augemus et evidentius amplificamus. Accedentes igitur ad serenitatis uostre presentiam fidèles nostri et sacri Romani imperii, homines castri Sunzini, nobis plenissima fide et sufficientius de- monstrarunt, quod predictum castrum Sunzini, eius districtus, in quo situs est plebatus Calsi, cum universis hominibus ibidem habitantibus immediate ad camerain nostram et sacri Romani imperii pertinent et quod nulli alteri coinmuni vel universitati aut singulari persone, preterquam nobis, ipsi Romano imperio, nostrisque successoribus Romanis prin- cipibus, non sunt aliqualiter subditi aut subiecti, humiliter supplicantes, quatinus de sólita
KACHTR. - LUDWIG IV. 1327 ACG. 20. 803
nostra clementia ipsis easdem gratias, emunitates confinnare, nec non de novo dignareniur concedere et conferre. Nos vero eorum petitionibus favorabiliter annuere cupientes ac ipsis omnia iura et emunitates, libertates et gratias, que et quas antiquitus possiderunt et ha- buerunt, presentibus confirmantes, predictum castrum, eius districtum cum plebatu Calsi, nec non universos homines ibidem habitantes in nostram et sacri Romani imperii gratiam, protectionem et benevolentiam recipimus specialem, decernentes ac volentes ipsos imme- diate ad nostram et sacrl Romani imperii cameram ordinatius pertinere, sic quod nulli alteri communi vel universitati aut singulari persone ratione dominii vel quasi vel alicuius subiectionis vel submissionis, preterquam nobis nostrisque successoribus in Romano im- perio, subditi esse debentvel subiecti quoquomodo, recepto ab eis fidelitatis, quam semper nobis et imperio servare tenentur, debito sacramento. Nulli ergo hominum, cuiuscumque conditionis seu status persona existat, ecclesiastica seu secularis, alta vel humilis, nec commune aut aniversitas quecumque, audeat hanc nostre concessionis gratiam infringere vel ei in ausu aliquo temerario contraire. Quod qui facere presumpserint, nostram indigna- tionem regiam et penam centum librarum auri, quarum medietas fisco nostro, alia vero medietas ipsis passis iniuriam irremissibiliter persolvatur, se noverint sanctione presentium procul dubio incurrisse. In cuius rei testimonium presentes conscribi et sigillo maiestatis regie iussimus communiri.
Datum in Sunzino, xx. die mensis augusti, anno donlini millesimo trecentesimo vige- simo septimo, regni vero nostri anno tertio decimo.
Cereda aus abschr. von 1397 apr. 27 im archive zu Cremona, C. Soncini, B. 16. — Vgl. nr. 1108.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1062, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DeuKoenigeKaiser/d10c0dce-907c-4762-8767-53703dc17b71/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success