Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 484, S. 456
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 484, S. 456
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 484, S. 456
Adolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis imperii Roniani fide- libus gratiam suam et omne bonum. Etsi omnes katholice fidei professores debeamus pro- sequi munificencia liberali, religiosas tamen, quibus debetur merito multus favor, tenemur fovere uberiori gratia et fevore, ut in quiete positi divino cultui liberius valeant insistere et altissimo famulari. Considerantes igitur, quibus serviciorum dispendiis homines et ville inonasterii sancti Ferrucii in Blidenstaid, ordinis sancti Benedicti, Moguntine dyocesis, in terminis et extra terminos abbatie eiusdem monasterii, per nos et nostros predecessores, non de iure, sed de facto hactenus gravabantur, ipsis villis et hominibus, in quos nobis et nostris liberis de Nassauwe ius advocacie competit, de consensu nostre collateralis et libe- rorum nostrorum, et voluntate religiosoruiu virorum Erwini abbatis et conventus monas- terii prelibati, modum serviendi dare decrevimus limitatum. Ordinamus itaque et volumus, ut nostri liberi et heredes in advocatia predicta non plus quam sexaginta marcas vel infra usualis monete dandas duobus tenninis ab hominibus et villis tocius abbacie seu advocacie exigant annuatim, nec amplius aliquid aliud debent recipere ab eisdem; hoc apposito quod bona, homines seu ville huius nostre ordinationis tempore pignore obligata, ad dictam ab- baciam vel advocaciam pertinentia, si postea a nobis vel nostris liberis fuerint absoluta, exactionem solvere debentibus in sublevamen veniant atque cedant. Predictis vero sexa- ginta marcis recipiendis a nobis reuunciamus pure et simpliciter temporibus vite nostre. Item ordinainus, quod de hubis non plus quam annona et avena debet recipi ad usus ad- vocacie, sicut recipicbatur teinporibns retroactis. De hubis vero, qui per colonos vel pcr familiaiu dicti abbatis coluntur, nichil recipietur. Item tercia pars in onmibus termitiis dicte abbacie de universis emendis iudicii secularis nobis et nostris liberis cedet et due partes cedent abbati. Per totam autem abbaciam et advocaciam extra curias nos et nostri Hberi de emendis reci])iemus duas partes, abbas autem tercia parte gaudebit. Et super hiis emendis et aliis causis emergentibns diftinitioni et sententie dicte abbatie stabitur iura- torum. Nullam tamen partem predictum monasterium habebit de emendis obvenientibus infra septa Etzsteyn. Item extitit ordinatum, quod deffinicioni et sententie civium de Franckeford stabitur super iure capitali hominum commorancium in Etzsteyn et ibidein morienciiun, ita sane quod servabitur super eo hinc et inde, quidquid iidein cives pronun- ciaverint fore iustum. [tem volumus, ut ab hominibus sancti Ferrucii, quos aliis in feodum concessimus, accipiatur ius, quod nobis competit in eisdem, videricet maniplum avene, pullum earniprivialeni* et deniirium* monete Mognntine, nec aliquid ab eis amplius acci- piatur. Ut autein predicti abbas1 et conventus de Blidonstad nostre liberalitatis munificen- ciam sentiant aliqualem, ducentiis marcas nuinoratc pecunie convertendas in predia possi- denda eis in remedium nostrc anime et progenitorum nostromm animarum duximus lar- giendas. Nos igitur regi altissinio losu Christo, per cuius gratiam et providentiam, licot
ADOLF. 1293 SEPT. 1. 377
iniiiieriti, sumus ad regendum imperium evocati, speciale servitium faceré cupientes, et religiosorum virorum abbatis et conventus de Blidin'stad, quos vite celibis ordo insignia orationum participes fieri ex cordis desiderio affectantes, Ordinationen] predictam ratifica- mus, approbamus et auctoritate regia confirmamus. Qui vero huic nostre ordinationi, ra tification!, approbationi et confirmation! ausu temerario contraire presumpserit, in sexagiuta marcis auri se senciat condempnatum, quarum media pars càmere nostre cedet, reliqua vero monasterio prelibato. Nichilominus et nostram ac imperii indignacionem se no ver it graviter incursurum.
Datum in Wiesbaden, kal. septembris, indictione sexta, anno domini m.cc. nonagé simo tercio, regni vero nostri anuo secundo.
Aus dem Statutenbüch von Bleidenstadt sec. 14 zu Wireburg. — Keg. Ad. nr. 160. ,
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 484, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/e2037641-3346-4fef-bcf7-841101045306/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success