Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 920, S. 748
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 920, S. 748
Serenissimo et triumphatori domino Friderico dei gratia Romanorum imperatori sem per augusto, Ierusalem et Sicilie �?nclito régi, Guilielmus de Foliano Crémone potestas cum universo consilio et coinmuni, omuique multitudine fidelium subiectorum reverentiam pron- tam cum perhenni constantia fidei purioris. Cum intra mentis archana sedula cogitatioue pensamus, ubi Iassati quiescere, ubi gravati requiem invenire placidam valeanius, nullum invenimus adeo tutum locum, nee tante securitatis et refectionis viribus circumclusum, ut est umbra vestre floride maiestatis, ad quam inclinavimus sepe caput; et ex suavitate nimia soporantes, excitavit nos pluries ille perfidns inimicus, qui radices volebat cum fron- dibus amputare. Nos vero sureximus et oinnipotentis auxilium nostrum fuit; interventu cuius illi furenti fuimus robusti et unanimes bellatores, et cum triunipho hue usque pro- positum eius vanam fecimus et inane, ita quod sub umbra quiescere et de fructu percipere poteriinus cum iocunditate plenissima et dulcore, sicut peculiaris ille populus Ieshu Christi terrain promissions intravit, licet diutius exspectasset. Nunc autem cum antiquus hostis nisus fuerit inter nos semina discordie noviter seminare et scisiiia inducere cum iactura, pro quibus de celestibus est expulsus, turbati fuimus atque moti credentes pariter et timentes, (mod occasus noster ob civiles inimicitias, qui non erit domino faciente, defectum
REICHSSACHEN. (1233.) 669
posset vestrls magnalibus generare et iinpedire plurimuni ardua facta vestra. Que oinnia et singula precordiis oculis preponentes, et nostre volentes concordie et consuete unitatis sinceritati plenissime providere, ad vos recurrimus tanquain ad portum, quo nullatenus invenire possuinus tutiorem; celsitudini vestre humiliter supplicantes, quatinus ununi viruin de vestris fidelibus providuin, industrium et discretum, ac omni rectitudinis et iustitie vi- bramine coruscantem, cuius etiam linguam intelligere valeamus, digneinini concedere nobis pro potestate, domino et rectore huius presentis anni, cuius initium expectamus in festivi- tate beatiPetri proximi nunc venturi; de cuius fide et experientia bonitatis plenam geratis fidem et spem modis omnibus inconcussam, ut nos cum omni provisione regat, uniat, con- greget et conservet ad laudem dei et vestram gloriam et honorem, et membra demum suo capiti restituat cum salute. Nec sit ipse de Lumbardia, Tuscia, marchia Tarvisii, marchia Guarnerii, Romaniola, Allamania, neque de Ianua, neque de Sausia oriundus. Cui pro totius anni salario et expensis infortiatorum sive mediatinorum Cremone dabimus libras milje, et domum ad habitandum satis habilem et decentem. Pro qua salarii quantitate debet dii?ere duos iudices assessores et umim militem socium, pro utdecet; qui et ipsi nati non sint de terris et partibus suprascriptis. Dabimus etiam sibi cum pro factis communis exiverit civitatem in qualibet die pro expensis triginta et duos solidos infortiatoruin sive mediatinorum; et hoc si per nostrum episcopatum equitaverit vel districtum; si vero extra nostrum districtum ipsuni contigerit equitare, in eo casu pro expensis solidos predicte nionete dabimus quadraginta. Equos vero suos faciemus ab initio exstimari; sed nulla exstimatio Iibraruui sammani debet excedere quadraginta; quam exstimationem seu aliain minorem debet percipere de comuni, si interfectus vel vulneratus scu aliter maculatus sibi eqnus fuerit ad prelium vel ad sturnnmi seu ad impilium pro servitio civitatis. Preterea debet civitatem per quindecim dies ante initium sui regiininis introire; et cum venerit, iurare debebit super clauso statuto, quod neutiquam, donec iuraverit, poterit aperiri. Nec poterit potestas pro suis factis absentiam de regimine facere seu moram, nisi per unum mensem, donec compleverit totum annum. Hec ita breviter idcirco duximus presenti pagine inse- renda, quia debemus et soliti sumus nostros dominos et rectores de predictis omnibns per literas reddere certiores; celsitudinem vestram prece humilima implorantes, ut hiis solis scriptis et non aliis, ante hec vel post missis etiam vel mittendis, de predictis fidem dig- nemini adhibere. Vos itaque, domine gloriose, qui thesaurum nostrum et vitam semper habetis et fertis in greinio raaiestatis, taliter dignemini providere nostris profectibus et saluti, quod vita et salus nostra taraquain fainule subiective ciica vestrum statura et mag- nitudinein ampliandam semper adesse possint vigiles et per omnia satageutes.
Cereda aus dem archive zu Cremona, C. Cremone, D. 26. — Das erwahnte Petersfest muss Peter und Paul sein, da seit 1229 das amtsialir in der mitte des iahres wechselte; Wilhelm tou Foliano war podesta 1232 auf 1233, wo auch bedeutende innere streitigkeiten erwahnt werden. Vgh Ann. Cremonenses, Mon. Germ. 18, 807. Der brief ist demnach 1233 vor iuni 29 geschrieben und wohl uicht ganz kurz vorher, da der kaiser seit april zu Messina war.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 920, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/d60ebbdd-4655-4afe-b655-2ac981b48d8c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success