Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1061, S. 880
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1061, S. 880
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 1061, S. 880
Ludowicus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani im- perii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et onme bonum. Nichil potest
NACHTR. — UJDWIG IV. 1322 MAI 3. 801
esse decentius, nec radio clariore imperialis clemencia elucescit, quam quod fideles suos circa se ipsam colligit, aggregat et fovet, ita quod a capite in membris decurrat gracia dignitatum, et digna dignis respo*ndeant premia meritorum. Quia igitur maiore honore cu- mulare intendimus, quos nostro favore digniores iudicamus, nobilem virum Fridericum na- tum olym Picardi de Lascala, civem Veronensem, fidelem nostrum dilectum, universis imperii fidelibus exemplum proponimus, cuius fidem sinceram, cuius constanciam iuvictri- cem, cuius labores immensos, cuius opera et servicia magnifica in omni necessitate imperii et nostra sempiterna fide oculata perspeximus; cuinon immerito huiusdonum gracie, quod in sequentibus declaratur, ex nostre magnificencie liberalitate concedimus. Attendentes igitur favorabiliter puram fidem, sinceram devotionem, graciosa servicia, que et quas pre- fatus nobilis vir Fridericus de Lascala et sui antecessores erga nos et imperium semper habuerunt, ac iu omni necessitate imperii fideles ac constantes prestiterunt, ac idem ipse et heredes sui habere poterunt in futurum, dignum decernimus preclara servicia sua et suorum palma digne retribucionis decorare et graciam gracie et benignitatem benignitati adiicere in eundem. Quapropter noverit omnium fidelium iinperii tam presencium, quam futurorum industria, quod nos iuxta regalem munificenciam Friderico memorato et suis heredibus utriusque sexus, ita tamen quod deficientibus masculis femine succedere possint, vallem Pulicellam, Veronensis dyocesis, cum mero et mixto imperio et omnibus iuribus, honoribus, bonis, iurisdictionibus, utilitatibus et pertinenciis suis, cultis et incultis, monti- bus, planis, viis, iaviis, pratis, silvis, pascuis, vineis, venacionibus, aquis, decursibus, pis- cationibus, portuis, passagiis, theloneis, ripaticis, vadis molendinorum et ceteris utilitatibus, qualitercumque nominari vel scribi possent, ad nos et imperium spectantibus in eadem; etiam de omnibus hiis, que ab imperio dinoscitur tenuisse infra termina olym posita inter territorium comunis Veronensis et dicte vallis per dictum comune Verone et dominum Fridericum usque ad territorium Tridentinum, prout per comune Verone detentum fuit an- tiquitus et possessum; in qua valle idem Fridericus a nobis et imperio tenet unum castrum et duas villulas iain in feudum de regali munificencia et gracia speciali: in feodum damus et tenore presencium concedimus et donamus, investientes ipsum presentibus de eisdem, recepto huiusmodi feodi racione sacramento debito ab eodem. Hanc igitur nostram graciam augmentantes et predicte investiture a nobis facte robur et firmitatem inserentes, memo- ratum Fridericum fidelem nostrum in possessionem dicte vallis intrare decernimus et ma- nere. Et si aliquis prefate nostre gracie et concessioni contraire presumpserit, quominus predictus Fridericus in possessione dicte vallis valeat libere permanere, oranes duces, prin- cipes, marchiones, comites, barones, vicarios, rectores civitatum et locorum, comunitates et comprovinciales personas, nobis et imperio subiectos, hortaniur attente, nihilominus eisdem astricte sub fidelitatis debito mandantes, quatenus predictum Fridericum predictara vallem intrare et possidere atque viriliter manutenere adiuvent. Ac eidera benigne con- ferimus, ut huiusmodi meruin et mixtuin imperium possit et valeat per se vel alium exer- cere. Conferentes eidem et heredibus suis ex uberiori largicione, quod a sentenciis, tam personalibus quam realibus, per eos latis in dicta valle sive per suum officialem, quali- cumque nomine nuncupetur, ne quis ad aliquem vicarium vel officialem nostrum et imperii per cuiusvis tenoris litteras constitutum, non facientes de presentibus raentionem, nisi co- ram imperialis maiestate ubicumque fuerit, se valeat appellare. Volentes igitur sibi et suis heredibus huius nostre liberalitatis graciam ampliare, indulgemus, quod nullus ipsum aut dictos heredes super iuribus et iurisdictionibus supradictis in causam trahere, citare vel convenire quacumque auctoritate coram quocumque vicario, iudice aut officiali alio, nisi
BOhtner Acta Imp. 5 1
802 NACHTR. — LUDWIG IV. 1322 MAI 3.
solum in imperiali aula valeat quoquomodo. Corroborantes ex certa sciencia ac auctoritate regia confirmantes omnes empciones et Requisiciones per eum et antecessores suos factas et acquisitas, ac per ipsum suosque heredes fiendas in futurum et acquirendas in valle pre- nominata vel alibi. Statuentes regia auctoritate et lege perpetuo valitura decernentes, quod bona et possessiones per eum et antecessores suos empta, emptas, acquisita et acquisitas, seu que de cetero per eum aut heredes suos ementur et acquirentur, prescripeione aliqua temporis non amitantur, legibus vel consuetudioibus non obstantibus quibuscumque. Et quia regalis dignitas tante clemencie esse dignoscitur, quod mérita fidelium suorum atque servitia digna retribucione inunerare consuevit, ideoque de gracia speciali sibi et suis he- redibus indulgemus atque remittimus, quod investituram feodorum suorum a nobis vel suc- cessoribus nostris petere teneantur existentibus solummodo in provincia Lombardie; si vero dictain investituram non peterent nobis vel successoribus nostris conmorantibus extra provinciam Lombardie, quod propter hoc non cadant a iure feodorum suorum ; quam in vestituram petere possint per se vel legitimum procuratorem. Confirmantes de plenitndine regie potestatis ac ex certa sciencia terminacionem factam inter territorium comunis Ve- ronensis et ipsius comunis sindicuni ex una parte et ipsum Fridericum et territorium dicte vallis ex altera, salvo iure imperii ; privilegiis et concessionibus quibuscumque factis per dive memorie imperatores aut reges Romanorum, predecessores nostros, comiti olym saneti Bonifacii et... de Turisendis de Ursanigo et quibusvis aliis rebellibus nostris et imperii non obstantibus quoquomodo. Cuneta etenini bona mobilia et immobiüa ipsius Friderici suorumque heredum sub nostra et imperii proteccione reeipimus. Nulli ergo omnino homi- num liceat hanc paginam nostre donacionis, concessions et coustitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem nos- tram et penam mille marcaruui aurearuni, pro medietate fisco nostro et pro reliqua me- dietate passo iniuriam solvendaran, se noverit ineursurum. In cuius rei testimonium pre sentes litteras conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus communiri.
Datum Monaci, in die invencionis sánete crucis, anno domini uüllesimo trecentesimo vicésimo secundo, regni vero nostri anno octavo.
P. Iustinian Ladurner aus dem orig. im gräflich Kfauen'schen archive auf schloss Gandeck. Siegel abgerissen.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 1061, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/da940151-f512-469c-bedb-90f76af3ff26/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success