Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 131, S. 207
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 131, S. 207
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 131, S. 207
Federicus dei gratia Romanorum imperator augustus. Cum ex credito nobis divini- tus imperialis maiestatis officio universis dei ecclesiis pacis favorem debeamus et defen- sionem, praecipue. tamen illas quae specialiter iuri pertinent imperiali diligere tenemur et confovere. Noverint ergo universi imperii nostri fideles, tam praesentes quam posteri, quod nos' ecclesiam sancti Severini cum omnibus suis pertinentiis, et nominatim ecclesiam sancti Nicolai in Monte Acuto, et priorem Albertum cum omnibus personis inibi deo famu- lantibus, sub nostrae protectionis speciale patrocinium suscepimus, statuentes etimperiali auctoritate praecipientes quatenus nec marchio nec comes vel consul nec aliqua sacri imperii persona, magna vel parva2, eamdem ecclesiam vel eius priorem aut fratres in pos- sessionibus eorum et rebus, quas nunc habent vel inposterum deo auctore legitime adipisci poterunt, aliquibus exactionibus, angaria vel perangaria, vel quolibet alio exactionis modo inquietare seu molestare praesmnant. Si quis vero contra hoc nostrae maiestatis indultum venire attentaverit, pro poena decem libris auri feriatur, quarum medietas fisco nostro, reliqua vero medietas praefatae ecclesiae et eius priori persolvatur.
Datum in comitatu Auximano, anno domini m.c.lxxvii., indictione xL, iii. nonas decembris.
Nach dem drncke: Marangoni Delle memorie sacre e civili delT antica citti di Novana, oggi Civitanova (Roma 1743) s. 245. — 1 Dr. praecipimut. — * Dr. pauca.
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 131, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/e5a332b8-85fc-4fb4-bca3-1ed8e5773cdd/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success