Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 142, S. 219
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 142, S. 219
Acta Imperii Selecta - Urkunden Deutscher Könige und Kaiser mit einem Anhange von Reichssachen, Nr. 142, S. 219
Fridericus dei gratia Romanorum imperator augustus. Notum esse volumus universis imperii nostrisque fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod dilectus noster Rogerius Cameracensis episcopus in presentia nostra constitutus in sollempni curia Mediolani cele- brata sua nobis conquestione prbposuit coram principibus imperii, Theutonicis pariter et Latinis, quod a quibusdam mercatoribus graviter impeteretur, qui debita predecessbris sui, felicis memorie Alardi, ab eo requirebant, et ipsum propter hoc nomine debitoris in causam trahebant. Cum igitur idem episcopus in facie principum nostrorum majestatem nostram per sententiam interrogaret: quid iuris super instantia mercatorum illorum esset, dilectus consanguineus noster Conradus Magontinus archiepiscopusj a nobis requisitus, hanc dedit sententiam, ab uniVersis principibus, qui presentes aderant, archiepiscopis et episcopis atque abbatibus, approbatam: quodnullus princeps ecclesiasticus tenetur solvere debita predecessoris sui, que non per consensum imperatorie- maiestatis et consilium capi- tuU sui mutuo accepit, et bona ecclesiastica nec ei vendere licet nec pignori obligare, nisi per eumdem imperatorie maiestatis consensum. Data igitur hac sententia, a cunctis prinr cipibus qui presentes aderant approbata, nos conseqnenter interrogati a predicto episcopo: si Alardus predecessor eius per consensum nostrum quicquam de bonis ecclesie sue ob- pignoraverit, vel alicui debito se obligaverit? pura teste conscientia palam confessi sumus: nichil horum predecessorem suum per consensum nostrum fecisse, sed nec abeonos super talibus umquam fuisse requisitos. Eapropter imperiali auctoritate et de vigore date sen- tentie statuimus, fidelem nostrum Rogerum Cameracensem episcopum a debitis antecessoris sui penitus esse liberum, nec eum debere cuiquam ipsum super hoc impetenti respondere, ideoque ipsum episcopum ab impetitione predictorum mercatorum auctoritate imperiali de- nuntiamus absolutura.
Testes huius rei sunt: Conradus Maguntine sedis arehiepiscopus, Robertus Viennensis archiepiscopus, Algisius Mediolanensis archiepiscopus, Otto Babinbergensis episcopus, Eberhardus Merseburgensis episcopus, Bertramus Metensis episcopus, Conradus Wornia- censis episcopus, Henricus Virdunensis episcopus, Milo1 Taurinensis episcopus, Willelmus
142 . FRIEDRICH L 1184 SEPT. 22.
Astehsis episcopus, Wala^ Pergaraensis episcopus, Siffridus abbas Hersveldensis, Gre- gorius Prumiensis abbas, Ludewicus lantgravius Thuringie, Henricus Wertio marchio, Gerardus comes de Lon, Henricus comes de Dietse, Theobaldus comes de Lechsgemonde3, Symon comes de Spanheim,.Henricus de Aldimthorph.
Datum Mediolani, anno dbminice incarnationis m.c.lxxxiiii., indictione ii., x. kal. octobris. ' . •
Nach abschr. Bethmanns aus. einem cartular des hochstifts Camerik sec. 13 auf der bibl. zu Camerik. — 1 Hs. Mims. — * Hs. Warui. .— 3 Hs. Lechlgemondi. • .
Urkunden Deutscher Könige und Kaiser, ed. Böhmer, 1870 (Google data) 142, in: Monasterium.net, URL </mom/DeuKoenigeKaiser/f3a4cbd1-fbf9-41b6-9fae-a5ff2d536b08/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success