Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DXXXIV. , S. 374
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DXXXIV. , S. 374
DXXXIV.
Hominibus Civitatis Papalis omnia civitatis iura sub certis conditionibus et annuo censu XXV. librarum provisinorum conceduntur. Reg. An. V. de Cur. ep. 52. Tom. 111. fol. 253.
Bonifacius episcopus etc. Dilectis filiis Com- muni Civitatis Papalis, salutem etc. Ad statum Civitatis Papalis, quam de novo construi fecimus, feliciter auctore domino augmentandam vigilanti- bus studiis intendentes, statuimus et ordinamus, prout etiam ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, quod vos et heredes vestri in per- petuum nobis et successoribus nostris Romanis Pontificibus, qui pro tempore fuerint, ac etiam Ro- mane ecclesie devote ac humiliter servietis, ha- bendo pro amicis amicos, hostesque pro hostibus,
prout vobis per nos vel successores eosdem, aut per apostolicam sedem iniungi contigerit in fu- turum, et quod exercitum et cavalcatam, prout, quando et quotiens a nobis et successoribus ac sede predictis fuerit ordinatum, sublato dilationis obstaculo, facietis, ita videhcet, quod in Campanie ac aliis remotioribus partibus per tres dies sum- ptibus propriis, et ahis totidem diebus sequentibus in Curia servietis expensis. Si autem nos vel suc- cessores, aut sedes apostolica supradicta volueri- mus, quod in huiusmodi exercitu diutius persista- tis, habeatis a Curia ipsa stipendia decentia, prout alios stipendiarios habere contigerit in eodem exer- citu commorantes: circa vicina vero loca Urbisque districtum per sex dies vestris sumptibus servietis. Terram autem fornitam et exfornitam,utpatrie verbis utamur, et iugressum ac egressum ipsius liberum nobis et successoribus sedique predictis, cum de nostra vel eorum voluntate processerit, teneamini exhibere, ac etiam Potestatem recipere, que per no3 vel successores aut sedem prefatos ad vestrum et Civitatis predicte regimen pro tempore fuerit de- putata. Nos vero Potestatem ipsam habere volu- mus merum et mixtum imperium eius regimine perdurante, vosque sibi hoc tempore quingentas hbras provisinorum exhibere salarii nomine an- nuatim, et cum ad pinguiorem statum, favente domino, Civitas memorata pervenerit, huiusmodi quantitatem salarii secundum statum et qualitatem Civitatis eiusdem ac Potestatis etiam date vobis teneamini augmentare: eademque Potestas vestra, qui pro tempore fuerit, suum salarium habeat a Communi Civitatis eiusdem, a qua unus Camera- rius deputetur, qui condempnationes et introitus ac obventiones Communis recipiat supradicti. Et quia locum ahquem non habetis, in quo animaha ve- stra possitis ad pascua retinere, volumus, quod il- lud, quod de manuahbus per ea sahnorum Civi- tatis predicte concambio remanere contigerit, pro huiusmodi pascuis habeatis. NuUus insuper Roma- nus, nuUi ahi undecumque in quibusvis provinciis presidentes ahquod dominium in Civitate habeat supradicta, sed ipsa Camere dicte sedis nullo me- dio sit subiecta, eaque in signum libertatis perce- pte predicte Camere xxv. hbras provisinorum cen- sus nomine annuatim solvere teneatur: et quod pro regimine ac gubernatione Civitatis eiusdem statuta et plebiscita facere seu condere valeatis, ita tamen, quod ea nostre ac successorum et se- dis predictorum correctioni penitus submictantur: quodque domos, possessiones et bona, que habe- bitis in futurum, possitis hbere inter vos emere, vendere, donare, relinquere, ac testari etiam de eisdem, et quod nuUus Romanus vel alius quis magnus extraneus in Civitate predicta domicilium emere vel construere valeat absque sedis predicte hcentia speciah: quodque civis quihbet sive ha
BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1299. 359
bitator aut incola Civitatis eiusdem, qui citadan- tiam eius deserere ac recedere omnino voluerit de eadem, dimissis immobilibus omnibus, que tunc eum habere contigerit, libere abire valeat iuxta sue arbitrium voluntatis. Premissis autem liberta- tibus et immunitatibus vobis gratiose concessis plene gaudere vos volumus, quandiu in devotione ac fidelitate Romane Ecclesie duxeritis persisten- dum. Nulli ergo etc. nostri statuti, ordinationis et voluntatis etc. Datum Anagnie ni. Idus Iulii, Pon- tificatus nostri anno quinto.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) DXXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/00e1efe2-7c7c-4dd6-813b-57e3a0261109/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success