Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCXLV. , S. 148
CCXLV.
Perusinis, ne extra civitatem in iudicium evocari possint. Beg. An. X. ep. 143. Tom. II. fol. 209.
Innocentius episcopus etc. Dilectis fihis Po- testati, Consiho et populo Perusinis, salutem etc Tranquilhtati vestre consulere, ac vobis universis et singulis, qui pro fidei puritate atque devotionis sinceritate servanda erga Romanam ecclesiam, ma- trem vestram, plurima laborum et dolorum noscimi- ni substuhsse, a futuris gravaminibus, quantum possumus, precavere volentes, quod auctoritate htte- rarum apostolice sedis vel legatorum ipsius contra vos vel aliquem vestrum impetratarum, vel etiam impetrandarum, que de hac indulgentia non fece- rint mentionem, extra Civitatem Perusinam evocari ad iudicium super ahquibus causis communiter vel specialiter non possitis, auctoritate vobis presentium indulgemus. Nulh ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Perusii v. Nonas Octobris, anno decimo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CCXLV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/111c1703-fcbd-4f51-aa01-8a4f4cfb5285/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success