Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. LXVII. , S. 64
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. LXVII. , S. 64
LXVII.
Terracinensibus, ne Frangipanos in iuribus, quae in ipsorum civitate habent, molestent. Reg. An. II. ep. 1049. Tom. I. fol. 249.
Honorius episcopus etc. DUectis fihis Consu- hbus et populo Terracinensibus, salutem etc. In- victa fides et devotio indefessa, quam magnifici viri antiqui Fraiapani a progenie in progenies erga Ro- manam ecclesiam habuerunt, nobis efficaciter per- suadet, ut nunc eorum superstites paterno comple- ctentes affectu eos favorabiliter foveamus, et ipsorum iura illesa servemus. Hinc est, quod Universitatem vestram rogandam duximus attente et hortandam, per apostohca scripta firmiter precipiendo mandan- tes, quatenus omnia iura et consuetudines tam in terra quam in aquis, quas in civitate vestra clare memorie Oddo, Robertus et Henricus Fraiapani ha- buisse noscuntur, dilecto fiho Henrico, cui etiam
HONORIUS PP. III. ANNO CHRISTI 1218. 49
propter etatis defectiim specialis adesse volumus, intemerata servetis, facientes eisdem ea omnia cum integritate debita exhiberi. Alioquin, quia ex iniun- cto nobis officio patres debemus existere orphano- rum, Venerabili fratri nostro Episcopo Signino no- stris damus litteris in mandatis, ut vos ad id per censuras ecclesiasticas, appellatione remota, com- pellat. Datum Rome apud Sanctum Petrum Nonis Maii, Pontificatus nostri anno secundo.
LXVIIL
Episcopus Ferrariensis pontifici Bononionses, qui castrum Medicinae occupaverant, per se
esse excommunicatos notificat. Ex Eeg. Honorii HI. Tom. II. fol. 10.
Sanctissimo patri et domino Honorio dei gra- tia sancte Romane ecclesie summo Pontifici, Rol. miseratione divina et apostolica dignatione Fera- riensis episcopus, sue devotionis reverentiam. No- verit sanctitas vestra, quod occupatores Castri Me- dicine et fautores eorum cives Bononienses iuxta mandatum vestrum excomunicavi, et civitatem Bo- noniensem supposui ecclesiastico interdicto, et au- ctoritate vestra, cuius causa est specialis, episcopo Bononiensi meis litteris dedi firmiter in mandatis, ut prefatos occupatores et fautores eos per omnes ecclesias civitatis Bononiensis excomunicatos face- ret denuntiari, et interdictum usque ad satisfactio- nem condignam faceret inviolabiliter observari.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) LXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/401d2de9-5ee4-48bb-a6af-a2955e6c5724/charter>, accessed at 2025-01-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success