Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXIX. , S. 121
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXIX. , S. 121
CLXXIX.
Viterbiensibus, no Castrum Montisflasconis invadant. Reg. An. IX. ep. 177. Tom. V. fol. 59.
Gregorius episcopus etc. Dilectis filiis Pote- stati, Consiho et populo Viterbiensibus, salut. etc. Quanto Civitas Viterbiensis vicinior nobis esse di- noscitur et apostohce sedi amphus est subiecta, cuius devotionis insignia sumus hactenus singula- riter experti, tanto dolemus fortius, si quando iha committitis, per que preter ingratitudinis vitium, quod incurritis, Romane ecclesie matris vestre be- nignitatis mansuetudine abutentes, patientiam no- stram ad iracundiam provocatis. Scitis equidem, et utique, sicut credimus, vestra devotio recogno- scit, quod cum olim in magno essetis periculo con- stituti, ita quod vix possetis de vestris angustiis respirare, Romana ecclesia, que fihorum sui uteri obhvisci non potest, et que in afihctione subiecto- rum aflhgitur et pressura premitur fihonun, de sa- lute vestra cepit anxie cogitare, et tandem, ut pacis vobis gratiam redderet, preter labores multiphces, preter expensas multas et graves efludit quodam- modo semetipsam, ac postmodum persecutorum se- vitia imminente gratiam gratie superaddens, pro tranquillo statu vestro et totius provincie, quam magnanimiter eadem mater vestra se accinxerit con- tra eos, noscunt plene, qui longe sunt et qui prope: sed vos, quod non absque turbatione mentis referi
106 GREGORIUS PP. IX. ANNO CHRISTI 1235.
mus, quos ut publice dicitur, et utmam non sit ve- rum, radix infecta veneno heretice pravitatis in ger- men toxicatum pullulans fascinavit, impensa vobis beneficia, prout convenit, nullatenus attendentes, quasdam colligationes impietatis et confederationes sub velamento Communitatis temeritate propria fa- cere presumpsistis, vos ad observationem ipsarum iuramenti vinculo astringentes in vestram et Civi- tatis vestri perniciem et ruinam, ac nostram et apo- stolice sedis iniuriam et contemptum, et quasi non ista sufficerent ad oflensam, prevaricationem pre- varicationi addendo, nuper ad Castrum Montis- flasconis, quod est Camere sedis apostolice spe- ciafis, hostiliter accedentes, possessiones ipsius in vastitate hostili presumptione dampnabili devasta- tis. Cum igitur non sine dolore paterno possimus audire fifiorum errores, ne vos tanquam non curan- tes de vobis errori proprio relinquamus: attenden- tes, quod vitdum sepius falso virtutis palfio fibulatur, ac verentes, ne si huic morbo celeri remedio non fuerit obviatum, ad afios de patrimonio in vestrum et ipsorum exterminium extendatur, Universitati ve- stre per apostofica scripta sub debito fidefitatis et pena duorum mifium marcarum, necnon et obtentu nostre gratie districte precipiendo mandamus, qua- tenus omnes colfigationes et confederationes huius- modi, quas revocamus penitus et decernimus non servandas, relaxatis nichilominus iuramentis, que pro illarum observatjone temere prestitistis, de ce- tero nullatenus observetis, ac de dampnis illatis fidefibus nostris de Monteflascone satisfactionem de- bitam impendatis. Afioquin dilecto fifio Rolando Subdiacono et CapeUano nostro damus in virtute obedientie nostris litteris in mandatis, ut vos ad hoc tam per exactionem pene predicte, quam afias spirituali et temporali districtione, appellatione re- mota, compellat. Datum Perusii vi. Idus Augusti, Pontificatus nostri anno nono.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CLXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/6904f812-6670-4e43-a79a-628e67d59f1e/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success