Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCCLX. , S. 313
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCCLX. , S. 313
CCCCLX.
Episcopo Civitatis Castellanae administratio omnium bo- norum et iurium, quae Romana ecclesia possidet in ipsius dioccesi, committitur, et omnes fructus ex eiusdem bonis conceduntur. Reg. An. I. ep. 298. Tom. I. fol. 60.
Nicolaus episcopus etc. Venerabili fratri Mo- naldo Episcopo Civitatis Castellane, salutem etc. Cum ecclesia Romana in Civitate Civitatis Castel- lane cum Communi eiusdem Civitatis pro indiviso et in solidum dominium exerceat temporale, et quasdam vineas, terras, ortos et possessiones, nec- non et annuos redditus atque census, aliaque bona et iura in dicta Civitate et eius territorio ac diocesi Civitatis Castellane obtinere noscatur, in quibus dicta ecclesia ob defectum seu negfigentiam offi- cialium curam huiusmodi bonorum et iurium pro tempore sensisse dicitur lesionem: nos de tue cir- cumspectionis industria dudum in commissis tibi arduis ipsius ecclesie Romane negotiis comprobatam plenam in domino fiduciam obtinentes, curam et administrationem tam dominii quam afiorum o- mnium bonorum et iurium predictorum tue solli- citudini auctoritate apostofica duximus committen- das. Tenuitatem insuper tuoram reddituum Epi- scopalium, grataque atque utilia obsequia, que ipsi ecclesie in executione dictorum negotiorum fideliter impendisse dignosceris, solficite attendentes, ao volentes tibi subventionem afiquam, per quam fa- cifius onera tibi officii pontificafis incumbentia subportare valeas, impertiri, omnes fructus, redditus et provenctus cunctorum bonorum et iurium pre- dictorum percipiendos a te usque ad sedis apostolice beneplacitum eadem auctoritate concedimus, et do- namus de gratia speciali. Nulfi ergo etc. Datum Reate vn. Idus Octobris, anno primo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CCCCLX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/6b7770ea-c598-49f3-822d-7bfa70dc2e9b/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success