Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XX. , S. 32
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XX. , S. 32
![00000032.png](http://images.monasterium.net/img/collections/DocumentSaintSiege/00000032.png)
![00000033.png](http://images.monasterium.net/img/collections/DocumentSaintSiege/00000033.png)
XX.
De medietate civitatis Tusculanae data Ionathae Tholomei in feudum, quae post eius mortem ad Romanam ecclesiam reverti debet. Ex Cencio Camerario fol. 124.
In nomine domini. Anno dominice incarna- tionis M.C.LV. pontificatus vero domini Adriani PP. 1111. anno eius primo, Indictione m. mensis Iulii die viin. Ego quidem Ionathanas fihus qui- dem Tholomei de Tusculana hac presenti die mea bona et spontanea voluntate iuro fidehtatem vobis suprascripto diio meo pape, vestrisque successori- bus, dum vivero, et promitto adiuvare vos et ve- stros successores per me, et per totam meam ter- ram contra omnes homines, excepto contra Impe- ratorem. Et insuper ad maiorem fidem vobis fa- ciendam do, et in tenimentum mitto atque dehbero Roccam meam Montis Fortini, et aham Roccam, que appellatur Faiola, Rainerio de Vezo et Berar- do de Anagnia, ea conditione et pacto adhibito, ut isti teneant supradicfas Roccas a modo, et usque in terminum duorum annorum incipiendorum post- quam vera pax fuerit facta inter vos et Romanos. Quod si, quod absit, hec que vobis promitto, non observavero, tunc non solum periurii reatum in- curram, verum etiam partem meam Civitatis Tu- sculane amittam et vestra fit ad proprietatem, et predicti Rainerius et Bernardus dictas Roccas, quas pro veritate dicenda, et omnibus conventionibus observandis acceperint, vobis sine ulla querela dent, et exinde in tenimentum mittant. Et si ah- quis ipsorum intra supradictum terminum obierit, alter qui supravixerit, dictas Roccas sub eadem conditione teneat. Et si ambo inter ipsum termi- num mortui fuerint, tunc qui supremus moritur, ehgat talem personam, que legahter Roccas ipsas eisdem conditionibus teneat. Completo vero termi- no supradicto, si veritatem vobis dixero, et cuncta que dicta sunt, observavero, predicte arces michi restituantur. Et hanc fidehtatem et promissionem ideo vobis facio, quia vos concessistis et dedistis michi in feudum totam partem vestram supradicte Civitatis Tusculane cunctis diebus vite mee: me vero mortuo, ipsa pars vobis sine molestia rever- tatur.
Unde hii testes ab utraque parte rogati sunt: Petrus Sarracenus de Portica, Alexius Scriniarius, Albertus Docibilis dapifer domini pape, Petrus de BuccabeUa, Gratianus Scriniarius Tusculanus, Ni- cholaus Andreote, Teodinus de Runco, Guiscardus de Guiscardo, Alberticus de Alberico, Rainaldus frater eius, Stephanus Theophilati, Stephanus ac- cohtus sancte Romane ecclesie.
Ego Scriniarius rogatus a supradicto
() dfio papa et Ionatha has ht-
i\ terasscripsi, complevi
n et absolvi.
HADRIANUS PP. IV. ANNO CHRISTI 1157. 17
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) XX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/8ed4d76c-3dce-4542-89e9-acba1f940ad2/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success