Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCXLVII. , S. 148
CCXLVII.
Montisasulanis Sabinensis dioecesis, ut qui non sunt habi- tatores ipsorum castri, censum annuum solvere debeant. Beg. An. X. ep 360. Tom. II. fol. 231.
Innocentius episcopus etc. Dilectis filiis Com- muni Castri Montis Asule Sabinensis diocesis, sa- lutem etc. Attendentes sincere devotionis affectum, quem ad nos et apostolicam sedem geritis, annuum censum decem et octo hbr. proveniensium Senatus, in quo ecclesie Romane tenemini, vobis, prout as- seritis, tempore nostro duximus remittendum. Quia vero quam plures homines, qui non sunt habitato- res Castri vestri, quasdam possessiones in districtu ipsius Castri habere dicuntur, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut homines ipsi partem ex huiusmodi censu contingentem eosdem iuxta quan- titatem et qualitatem possessionum ipsarum tempore
INNOCKNTIUS PP. IV. ANNO CHRISTI 1253. 133
remissionis eiusdera vobis solvere, ac deinceps in predicto censu vobiscum contribuere teneantur. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Pe- rusii xiiii. Kal. Februarii, Pont. nostri anno decimo.
CCXLVIIL
Rectori Sabinae, ut Monzanis propter aerem insalubrem ad castrum Collis Vetuli se transferre permittat. Reg. An. XI. ep. 296. Tom. III. fol. 36.
Innocentius episcopus etc. Dilecto filio ... Re- ctori Sabinie, salutem etc. Semper est petentiiun de- sideriis annuendum, cum id contiuet eonun petitio, quod honestati conveniat et consonet equitati. Ex parte siquidem Universitatis Castri de Monzano Sabinensis diocesis fuit nobis humiliter supplica- tum, ut cum Castrum ipsum in tam corrupto et pestifero sit loco constructum, quod propter aeris intemperiem, estivo precipue tempore, babitatores ipsius quasi omnes infirmitates graves et diutinos languores incurrunt, transferendi se ad locum, qui Collis Vetulus vulgariter nuncupatur, situm in ter- ritorio Castri predicti ad habitandum inibi ad no- stram et ecclesie Romane fidelitatem, eis licentiam de benignitate solita concedere curaremus. Nos igitur eorum et dilecti filii Nobilis viri Iacobi Petri Octaviani civis Romani piis supplicationibus incli- nati, rnandamus, quatenus si est ita, eidem Univer- sitati, honoribus et omni iurisdictione ac dominio eiusdem Romane ecclesie semper salvis, hcentiam, si expedire videris, tribuas postulatam. Datum La- terani un. Idus Decembris, Pont nostri anno xl
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CCXLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/98e307d3-773e-44d8-8a9e-33621fc901cf/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success