Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXXI. , S. 122
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXXI. , S. 122
CLXXXI.
Spellanis sententia contra Fuliginates, et quae ea in re episcopus Ostiensis praescripserat, instrumento sententiae inserto, confirmantur. Reg. An. IX. ep. 378. Tom. V. fol. 107.
Gregorius episcopus etc. Dilectis filiis An- gelo Egidii, Vicario Oderisii Potestatis, et Com- muni de Spello, salutem etc. Iustis petentium etc. usque complere. Sane cum inter vos et Fuligina- tes pro nece Monaldi militis fossato quodam, et multis dampnis et iniuriis illatis, sicut dicebantur, hinc inde discordia exorta fuisset, tandem per di- lectum fifium I. de Sancto Germano Capellanum nostrum inquisitione facta, ut decuit, difigenti, Ve- nerabilis frater noster Ostiensis Episcopus aucto- ritate nostra certa mandata fecit utrisque, prout in instrumento inde confecto plenius continetur. Nos ergo vestris supplicationibus incfinati, quod ab eodem Episcopo super hiis factum est, ratum habentes auctoritate apostolica confirmamus et pre- sentis scripti patrocinio communimus. Tenorem au- tem predicti instrumenti presentibus duximus in- serendum. Qui est tafis.
In nomine domini Amen. Anno eiusdem a Na- tivitate mccxxxv. Indictione vni. die xnn. mense
GREGORIUS PP. IX. ANNO CHRISTI 1236. 107
Decembris exeunte, tempore dominomm Grregorii pape "V1111. et Frederici Romanorum Imperatoris,
dominus Rain Ostiensis et Velletrensis Epi-
scopus, qui acceperat a domino papa mandatum, ut preciperet iuxta inquisitionem per dominum Io- hannem de Sancto Germano, domini pape Capel- lanum, factam supra Monaldi Spellani militis nece fossato quodam, quod in territorio Spellano a Fu- liginatibus dicitur esse factum,. et quibusdam inter Fuliginates et Spellanos vicissim dampnis illatis et irrogatis iniuriis, auctoritate ipsius domini et mandato domino Tbome Oderisii et Bartholo Iu- dici Sindicis Communis Fuliginatis, et Bonocuntro Notario Sindico Communis Spelli pro ipsis Com- munitatibus sub debito fidelitatis et iuramenti, et quingentarum marcarum pena districte precepit, ut sibi ad invicem perpetuam servent pacem, et ipsis Fuliginatibus sub eisdem penis pro Communitate tota precepit, ut hinc ad mensem proximum to- tum fossatum in vocabulo Butini in territorio Spel- lanorum ab eisdem Fuliginatibus factum repleant, et ad pristinum statum reducant, et nichil ibidem novi edificent vel faciant in futurum, ac etiam ut ad enmdem terminum equos, arma et res alias tam Monaldi militis interfecti, quam ahorum mih- tum Spellanorum ablatas in conflictu, quando do- minus Alatrinus fecit exercitum contra Spellanos, sub eisdem penis restituant.
Ad hec sub predictis penis utrisque precepit, ut utraque pars pro quingentis marcis det ad pre- dictum terminum fideiussores idoneos domino Ala- trino, domini pape Subdiacono et Capellano, Spo- letani ducatus Rectori, pro restituendis obsidibus, quantumcumque de domini pape voluntate proce- det, in addendo, minuendo vel ahquid immutando de penis et omnibus supradictis mandato eiusdem domini reservato.
Actum Viterbii apud sanctum Sixtum, presen- tibus Colimbriensi et Vlixibonensi Electis, Domi- nico Canonico Vlixibonensi, Stephano procuratore ...Episcopi Leodiensis, Stephano Thebaldi et Cincio Iacobi mihtibus Romanis, Bono et Rainerio Tho- lomei de Castello, et Ildobrandino cive Pisano te- stibus. Ego Andreas de Bectone sacrosancte Ro- mane ecclesie Notarius hiis omnibus interfui, ut supra legitur, de mandato dicti domini Episcopi subscripsi et pubhcavi.
Nulli ergo etc. nostre confirmationis etc. Da- tum Viterbii xv. Kal. Martii, Pont. nfi anno nono.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CLXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/9c4a6c71-501c-42aa-9656-289f606bc279/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success