Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CIV. , S. 81
CIV.
Universis fidelibus pontifex narr.it, quae cum impcratore Romanomm pro reeuperandis ducatu Spok tano ct terris Comitissae Matliildis egcrit, et quibus conditionibus mar- cbioni Estensi Marchiam Anconitanam etc. in feudum concesserit. Ex Cencio Camerario fol. 105. et Eeg. An. IV. ep. 860. append. Tom. JL fol. 212.
Honorius episcopus etc. Universis presentes litteras inspecturis, salutem etc. Ne rerum gesta- rum memoria cum tempore labente labatur, et in oblivionem veritas veniens vagetur incerta, si ei fuerit fides adempta, inventum est autenticarum re- medium scripturarum, que factorum perpetuantes memoriam indubitatam fidem faciant veritati, que sua luce clarescens non patitur iusticiam falsis ca- lumpniis obumbrari. Unde ad universorum noti- tiam volumus pervenire, quod cum magna pars Co- mitatus Comitisse Matildis, qui totaliter ad Roma- nam ecclesiam pertinet pleno iure, a niultis et va- riis personis detineretur indebite occupata, et tam
cives Spoletani quam fere totus Ducatns Spoleta- nus nobis nullatenus responderent: nos in illo spe nostra totaliter posita, qui adest in veritate invo- cantibus nomen eius, quamquam infinitis et arduis essemus negotiis inevitabiliter occupati, ad recupe- randa iura ecclesie sollicite intendentes, venerabili fratri nostro ... Ostiensi Episcopo, tunc legationis fungenti officio in partibus Lombardie, direximus scripta nostra, ut duo castra, videlicet Medicinam et Argillatam, que Bononienses tunc temporis de- tinebant, ad demanium sedis apostolice revocaret, qui iuxta mandatum nostrum illa recipiens, dile- cto filio Henrico de Paragnano Subdiacono nostro, quamdiu nobis placeret, commisit fiducialiter gu- bernanda, et homines castrorum ipsorum eidem no- mine nostro fidelitatis iuramenta prestantes, ei de rationibus nostris responderunt integre ac respon- dent. Deinde cum inter Spoletanos, Narnienses, Cocoionenses et adiutores eorum ex parte una, et Interampnenses, Tudertinos, Fulginates et adiuto- res eorum ex altera gravi guerra suborta, ita quod preter stragem virorum et multimoda rerum dam- pna, et quod est gravius, animarum pericula, que utraque pars incurrerat, multi detinerentur hinc inde captivi: nos eis paterno compatientes affectu, licet quidam ex ilhs viderentur filialem obedien- tiam abiecisse, dilectum filium Pandulfum Subdia- conum et Notarium nostrum illuc cmavimus de- stinare, ut omnes ad pacis federa ineunda tam spirituali quam temporali districtione compellens, captivos utrimque faceret liberari: qui mandatum nostrum diligenter adimplens studuit in manu forti corripere inquietos et pusillanimes consolari, et quo- rumdam rebelHum pertinacia congrue castigata, et captivis redditis libertati, potestatibus civitatum et castrorum fere omnium de Ducatu, quos apud Be- vaniam ad suam presentiam evocarat, sub debito fidelitatis et pena mille hbrarum iniuncxit, ut in octavis Apostolomm Petri et Pauh quihbet pote- stas cum tribus vel quatuor de Communitate sua vicem omnium habentibus se apud Urbemveterem nostro conspectui presentaret. Quibus iu prefixo termino in nostra presentia constitutis, post tracta- tum diutinum tam super pace inter ipsos plenius reformanda, quam super Ducatu ad manus eccle- sie retinendo, quod et cum predicto Subdiacono tractaverant diligenter: tandem Perusini, Asisina- tes, Fulginates, Nucerini et Interampnenses iuxta mandatum nostrum munitiones, castra et regalia, sicut ea unquam habuit aliquo tempore clare me- morie Dux Conradus, in nostris manibus libere resignarunt. Et licet Spoletani super hiis, que de Ducatus demanio detinebant, exhibuerint se difli- ciles, asserentes, quod si predictus Dux ea posse- dit ahquando, possessor fuerat violentus: tandem tamen super hiis nostris paruerunt beneplacitis et mandatis. Et sic toto Ducatu ad manus sedis apo
9
66 HONORIUS PP. III. ANNO CHRISTI 1221.
stolice revocato, tam Ducatui quam Asisii et Nu- cerie Comitatibus dilectum filium nostrum R. san- cte Marie in Cosmidin diaconum Cardinalem pre- fecimus in Rectorem, qui omnia, que in hiis ad Romanam ecclesiam pertinent, obtinens pacifice ac quiete cuncta pro voluntate sua disposuit et dis- ponit, iurainentis fidelitatis ab hominibus Ducatus et Comitatuum sine difficultate receptis. Ad hec cum quidam Teutonicus Marescalcus castrum Pre- cenum detinuisset diutius occupatum, nos missis illuc nuntiis nostris, amoto exinde Marescalco pre- dicto, recuperavimus castram ipsum, universis ha- bitatoribus eius dilecto filio St. Camerario nostro ad hoc a nostro latere destinato, et ab eis hono- rifice ac devote recepto, nomine nostro fidelitatis exhibentibus iuramenta. Unde nos tam idem ca- strum quam Radicofanum et Aquapendentem di- lecto filio Musce Podestati Viterbiensi fideli no- stro commisimus, quamdiu nobis placuerit, guber- nanda. Preterea cum Karissimus in Christo fihus noster F. Romanorum Imperator tunc Rex veniens suscepturus de manibus nostris Imperii diadema, venerabilem fratrem nostram... Metensem episco- pum, Imperialis aule Cancellarium, in Italiarn pre- misisset, misimus ad eum dilectum fihum Raynal- dum Munaldi, Subdiaconmn et Capellanum no- strum, ut ei vice nostra Comitatum Comitisse Ma- tildis hbere resignaret, sicut a Rege ipso fuerat sibi iussiun. Et licet Cancellarius ipse petitionem eiusdem Subdiaconi usque ad adventum Regis cir- ca partes Bononie distuhsset, tandem idem Rex tam de castro Gonzage, quam de aliis castris, sci- hcet Pepugnano, Bondeno veteri et Bondeno no- vo, necnon de toto Comitatu et podere ac terris Comitisse predicte magistnnn Alatrinum, Subdia- conum et Capellanum nostrum, qui erat cum eo, et eundem R. ecclesie Romane nomine investivit, et eos constituit possessores, mandans ipsos per venerabilem fratrem nostrum ... Episcopum Tau- rinensem, vicarium suum, in corporalein posses- sionem induci, et precipiens tam omnibus militi- bus et habitatoribus castrorum ipsoram, quam aliis vassalhs de ipso Comitatu seu terris et podere, ut omnes ab omni iuramento, quo ipsi tenebantur ra- tione terrarum ipsaram, penitus absoluti eisdem Capellanis vel eorum alteri, seu cuilibet alii ab ecclesia Romana misso fidehtatis iuramenta pre- starent, et abiurarent aha hiis contraria iuramen- ta: quod si non facerent, scirent se ex tunc omni- bus bonis Comitatus sive poderis seu terrarum ab ipsis possessis regia sententia perpetuo esse priva- tos. Preterea iniuncxit firmiter et mandavit pote- statibus, Consulibus et Rectoribus Civitatum sub pena mille marcarum, ut omnes possessiones Co- mitatus predicti detentas ab ipsis sine difficultute ac mora quahbet restituerent, et absolverent omnes de Comitatu et terris predictis ab omni iuramen-
to, districtu et obhgationibus, quibus ratione ah- cuius iurisdictionis, quam in eis hactenus exercue- rant, tenerentur eisdem, et removerent Consules et Rectores, Baiulos, et si quos officiales ipsis prefe- cerant, et extraherent quoscumque posuerant de terris eisdem, et de cetero memoratis Capellanis, vel eorum alteri, seu cuihbet alii a sede apostoh- ca destinato ad retinendam possessionem, quam habent, et recuperandam, quam non habent, pre- starent consihum, auxihum et favorem. Et sic fa- ctum est, quod multi Barones, Mihtes et ahi ter- raram ipsanun eisdem Capellanis nomine nostro fidehtatis iuramenta prestantes, recognoverunt se omnia, que de Comitatu predicto tenebant, per Ro- manam ecclesiam possidere. Verum quia Nobiles viri fihi Comitum Alberti et Neresii, qui Castrum Gonzage cum pertinentiis suis detinebant invasum, predictus Cancellarius eis sub pena mille marca- rum iniuncxit, ut castrum ipsum sine difficultate quahbet ei resignarent; quia id efficere renuerunt nec voluerant in Regis presentia comparere. Idem Rex de consiho suorum principum bannum ipsius Cancellarii confirmavit, et personas eorum sub per- petuo imperii banno ponens, bona ipsorum ubicum- que inventa forent, confiscari precepit, nisi usque ad diem dominicum proximo tunc venturam resi- gnarent in manibus Capellanoram ipsonun vel eo- rum alterius castrum ipsum. Precepit quoque Cre- monensibus, Parmensibus, Reginis, Mutinensibus, Bononiensibus, et generahter universis fidehbus suis, ut predictis nobihbus, adiutoribus et fautori- bus vel ahis detentoribus Castri predicti facerent vivam guerram. Inhibuit etiam Mantuanis, Vero- nensibus, Ferrariensibus, Brixinensibus et ahis fi- dehbus suis sub obtentu fidehtatis et certa pena, ne ipsis impenderent consihum, auxihum vel fa- vorem, sicut in htteris regio sigiUo munitis per- speximus plenius contineri. Et quia Castram Bon- denum vetus diratum erat, nuper reedificatum est, et ab ecclesie Romane fidelibus pacifice habitatur, dilectus quoque fihus Albertus Comes Protensis, fidehtatis nobis prestito iuramento, terram Valle- se, Roccam Gonfienti, MonticeUum, Arigazzam, Bargum, Podierlam, Cassim, Roccam de Vico, Ca- streolam, Limogum, Gretum, Mugonum, PUha- num, Monticellum, Fossatum, Torre, Batum et Sa- vignanum cum pertinentiis suis recepit a nobis in feodum, unum Asturem et duos Braccos pro eis- dem Castris ecclesie Romane annis singuhs red- diturus, quos et iam nobis pro uno anno persol- vit. Preterea hcet Marchiam Anconitanam ad ma- nus suas ecclesia Romana pro maiori parte teneret, nichilominus tamen predictus Imperator eam nobis omnino quietans et refutationem faciens, prout in ipsius htteris plenius continetur, precipit omnibus de Marchia, ut nobis tamquam domino suo de ce- tero plenarie responderent. Cumque nos postmo
HONORIUS PP. III. ANNO CHRI8TI 1221. 67
dum dilecto filio nobili viro ... Marchioni Estensi eam in feodum duxerimus concedendam, presente Imperatore, investientes eundem de ipsa Marchia per vexillum, nos prenominatum Pandulfum Sub- diaconum et Notarium nostrum, et Imperator ve- nerabilem fratrem nostrum . .. Patriarcham Aqui- legensem illuc curaverimus destinare, ut eum in possessionem Marchie inducentes, ei facerent de omnibus rationibus suis integre responderi, civi- tate tamcn Anchonitana, quamdiu nobis placuerit, in nostris manibus reservata, et universo patrimo- nio beati Petri a ponte Ceperani usque Radicofa- num possesso et disposito pacifice ac quiete j)ro nostre beneplacito vohvntatis. Datum Laterani xn. Kal. Martii, Pontificatus nostri anno quinto.
cv.
P. subdiacono papae, ut sentontiam in Anconitanos latam revocet. Eeg. An. V. ep. 458. Tom. JJI.fol. 91.
Honorius episcopus etc. Dilecto filio P. Sub- diacono et Notario nostro, salutem etc. Miramur non modicum et movemur, quod cum civitatem Anconitanam et Comitatum ipsius in demanium apostohce sedis duxerimus retinenda, tu sicut ex parte Potestatis et Communis civitatis eiusdem fuit propositum coram nobis, in Comitatum ipsum pro eo, quod nobili viro ... Marchioni Estensi inten- dere denegabant, promulgare interdicti sententiam presumpsisti, cum id faciendi nullam habeas po- testatem. Licet igitur eadem sententia mdla sit, nos tamen nolentes te confundere coram eis, di- scretioni tue precipiendo mandamus, quatenus si- ne dilatione ac ditficultate qualibet eandem revo- ces per te ipsum. Datum Laterani n. Nonas Martii, Pontificatus nostri anno quinto.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/c1561dae-1942-4a4f-90e8-6970df6bfe31/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success