Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCCXXLX. , S. 572
DCCXXLX.
Idem Ludovicus, eiecto episcopo Ferrariensis, eidem Ioan- nem de Genduno Remen. dioec. suffecit. Ex originali.
Ludovicus dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, Venerabih viro Magistro Iohanni de Grenduno Remensis dyocesis, sacre theologie do- ctori, consihario nostro dilecto, gratiam suam et omne bonum. Altitudo divitiarum sapientie dei cun- cta disponentis sic nobis orbem terrarum, et que in eo sunt, gubernanda commisit, ut quanto anima rationalis maxime preciosior est possessionibus et corpore, tanto inter Christi fideles spiritualium mi- nistrorum personas et bona, ipsorumque statum pacificum ad dei reverenciam et ipsius uberiorem cultum amphus curaremus. Hec quamvis intenta meditatione pensemus in universis ecclesiis fide- hum christianorum: hoc tamen in ecclesia Ferrarie propter ipsius solempnitatem et singularitatem dih- gencius attendentes, nec minus vocati iam pastoris ipsorum sive Episcopi, nostri et Imperii Romani notorie rebellis, mahciam atque perfidiam conside- rantes, et manifeste videntes prefatum pastorem.... si quod ilh ius competebat in Epatu predicto, nec non et omni officio et beneficio ecclesiastico auctoritate nostra cum cuncto clero et Romano po- pulo privamus, ipsumque propter sui contumaciam et rebelhonem, sibique adherentes aut quahtercum- que obedientes, vel prestantes consihum, auxihum et favorem criminis lese maiestatis reorum penis omnimodis iqso facto volumus subiacere. Quod ne propter pastoris seu Rectoris carentiam seu deffe- ctum ecclesiastica Rehgio seu disciplina, et divini
IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1328. 557
cultus exercitium in ecclesia prefata turbetur, aut totaliter deperdatur, ne rursum etiam clericorum seu spiritualium ministrorum res aut persone per quem- quam indebite pertractentur, aut quanivis aliam vio- lentiam patiantur, facimus, ordinamus et constitui- mus supradictum Magistrum Iohannem Episcopum seu pastorem et administratorem ecclesie, sive Epi- scopatus predicti auctoritate qua supra tenore pre- sentium. Propterea concedentes et committentes eidem vel eius vices gerentibus plenam et liberam administrationem, distributionem et institutionem omnium spiritualium et temporalium Episcopatus et ecclesie supradicte per se vel alios sibi substi- tutos ydoneos exercendum, Imisdictionem quoque realem et personalem meri et mixti imperii cleri- corum omnium, seu ecclesiasticarum personarum et religiosarum exemptarum et non exemptarum, cu- iuscumque status, religionis aut conditionis existant, suorum quoque bonoram omnium mobilium et im- mobilium, quocumque nomine censeantur, omnem quoque auctoritatem visitandi religiosa et ecclesia- stica loca, corrigendi, disponendi et huiusmodi con- sueta cetera faciendi, et cum premissis potestates et auctoritates quaslibet in sufiraganeos omnes Episcopatus predicti per Episcopum solitas exer- ceri, amplius concedimus prefato Episcopo, seu pastori et administratori plenam dispositionem, po- testatem et auctoritatem conferendi atque privandi officia quelibet et beneficia ecclesiastica, necnon (in) Prelatos et officiales monasteriorum, hospitalium, et generaliter omnium alioram religiosorum loco- rum tam exemptoram quam non exemptoram Ci- vitatis, dyocesis et districtus predicti per se vel alium exercendam, prout eidem magis videbitur expedire, Non obstantibus privilegio vel rescripto aut concessione quavis alia quomodocumque vocatis per nos, aut predecessores nostros Romanos Prin- cipes, vel quoscumque alios iudices ecclesiasticos aut seculares factis sive concessis persone singu- lari, Collegio vel Comunitati cuivis communiter aut divisim, ita tamen quod officioram seu prela- tionum, que curam habuerint animaram, institu- tionem fieri volumus per ellectionem cleri et fidelis popuh eidem subiecti sive commissi, iure tamen confirmationis sic ellectoram prefato Episcopo, pa- stori et administratori simpliciter reservato. Eorum vero tam officioram quam beneficiorum ecclesiasti- coram ac omnium religiosoram locorum, institutio- nis personarum ydonearam, privationis et permu- tationis prefato Episcopo, pastori et administratori plenam potestatem, et hberam auctoritate qua supra concedimus facultatem, Non obstante con- suetudine ahqua, privilegio vel rescripto per quem- quam concesso collegiis ahquibus aut singulis per- sonaram. Precipientes propter hec et expresse man- dantes . . . Vicariis nostris omnibus generalibus et speciahbus, et presertim Vicario nostro Ferra-
rie, Potestati vel alteri quomodocumque nominato Rectori, Comuni et civibus atque incollis Civitatis, dyocesis et districtus predicti, Comuni siquidem sub pena trecentarum librarum auri, et officiah cui- libet sub pena ducentarum, quarum medietatem unam Camere nostre, rehquam vero prefato Epi- scopo, pastori et administratori apphcari volumus, si contrafactum extiterit, ut supradictum Episco- pum, pastorem et administratorem ecclesie prefate, ipsius officiales vel procuratores, aut certos nuntios ponant, et positum defendant atque conservent in plena et pacifica possessione iurisdictionis et regi- minis tam temporahum, quam spirituahum omnium Episcopatus predicti, nec non et aliaram premis- saram auctoritatum eidem per nos superius con- cessarum, volumus amplius, ut omnes officiales no- stri predicti et sub penis premissis inclinos, omnes censuarios, vassallos et reddituarios Episcopatus predicti quomodocumque vocatos, si recusaverint, compellant aut compelli faciant realiter et perso- naliter, summarie et absque strepitu iudicii ad in- tegre respondendum predicto Episcopo, pastori et administratori, aut eius procuratori vel nuntio de redditibus, honoribus, iuribus et rehquis supradi- ctis: eosdem censuarios, vassallos et subditos omnes ecclesie supradicte ad penas premissas, si rebelles extiterint, tenore presentium obhgantes, predictas vero penas iam dictos Vicarium, Potestatem, offi- ciales, Comune, cives et incollas etiam singulos venientes adversus hec nostra mandata, aut in ipsis impedimenta prestantes totiens et insolidum incur- rere volumus, et ab ipsis exigi, quotiens in pre- missis et de premissis per supradictum Episcopum, pastorem et administratorem, vel eius procuratores aut certos nuntios requisiti reperientur inobedientes, adversantes aut ahter neghgentes. Volumus rarsum et expresse precipimus sub penis et modo premisso, ut nullus Princeps, Comunitas, Vicarius, officiahs aut iudex quomodolibet appellatus, vel aha singularis persona, cuiuscumque conditionis existat, in clerum seu ecclesiasticas vel religiosas personas, aut in ipso- rum collegia vel possessiones aut bona ius reddere seu dicere audeat, vel inantea de auctoritate aliqua vel iurisdictione premissa clericorum, religiosoram, ec- clesiarum, monasteriorum seu collegiorum vel alio- rum religiosorum locoram, exemptoram vel non exemptoram, ecclesie Ferrariensi subiectoram se aliqualiter intromittat, sed predictum Episcopum, pastorem et administratorem, aut eius officiales su- pradictas auctoritates et iurisdictiones exercere per- mittant, ipsarum exercendi auctoritatem a quolibet alio communiter vel divisim, cuiuscumque status, preheminentie vel conditionis existat, per quem- cumque etiam secularem Principem aut ecclesia- sticam Comunitatem, vel quamvis personam aliam eisdem concessarum presentibus revocantes. Con- cedimus insuper supradicto Episcopo, pastori et
558 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1328.
administratori, ut omnem sententiam tam realem quam personalem per ipsum, aut eius officiales in quemlibet premissorum sibi et ecclesie Ferrariensis iurisdictioni subiectorum latam seu ferendam exe- cutioni valeat demandare, Non obstante appella- tione aliqua de sentenciis prefati Episcopi, pastoris et administratoris facta seu fienda per quemquam ad Imperialem maiestatem, aut alium quemvis iu- dicem ecclesiasticum vel secularem, Salvo tamen unicuique iure ac potestate appellandi ad nostram Imperialem tantummodo Curiam a sentenciis su- pradictis: quas siquidem etiam sentencias per nul- lum iudicem, collegium aut personam, cuiuscumque preheminentie vel status existat, nisi per nos tan- tummodo aut successores nostros Romanos Prin- cipes volumus revocari, sed ad executionem pre- missarum sentenciarum omnes iudices et officiales, Communitates et singulos subditos nostros sub pe- nis premissis prefato Episcopo, pastori et administra- tori, vel eius officialibus, cum requisierint, impen- dere volumus atque precipimus consilium, favorem et oportunum auxilium brachii secularis. Ordina- mus insuper omnium officiorum et beneficiorum tam ecclesiasticorum quam secularium ecclesie Ferra- riensi subiectorum collationes seu institutiones, privationes seu revocationes aut permutationes fa- ctas seu fiendas a supradicto Episcopo, pastore et administratore, vel eius officialibus statutis ad hec, per nullum principem, iudicem ecclesiasticum aut secularem, Communitatem, aut singularem perso- nam, cuiuscumque preheminentie vel conditionis existat, revocari posse, suspendi aut aliter infir- mari, nisi per nos immediate tantummodo vel per successores nostros Principes Romanorum. Insti- tutionem autem prefati Episcopi, pastoris et admi- nistratoris per nos factam in personam supradicti Magistri Iohannis volumus in robore continuo du- raturam, nisi per nos immediate tantummodo aut successores nostros Romanos Principes fuerit re- vocata, Privilegia quoque, rescripta vel concessio- nes per predecessores nostros vel alios quoscumque iudices ecclesiasticos aut seculares, in contrarium premisse institutionis factas, per nostram auctori- tatem, cleri et Romani populi ex certa causa et sciencia tenore presentium per omnia revocantes. In cuius rei testimonium presentes has ducximus Imperialis nostri sigilli appensione muniri. Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno domini Mille- simo trecentesimo vigesimo octavo, prima die men- sis Maii, Indicione undecima, Regni nostri Anno quartodecimo, Imperii vero primo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) DCCXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/da1eef53-0355-4053-afa5-2b3f512a61fe/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success