Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XCVII. , S. 77
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. XCVII. , S. 77
XCVII.
Imperatori Romanorum papa se excusat et dolet, quod eidem fodrum imperiale exhibitum non fuerit, et capcllanus suus propter hoc missus providere iubetur. Reg. An. V. ep. 228. Tom. UI. fol. 44.
Honorius episcopus etc. Carissimo in Christo filio Friderico Romanorum Imperatori semper Au- gusto et Regi Sicihe, salutem etc. Non credimus, quod umquam aliquis Romanus Pontifex sincerio- rem caritatem ad ahquem Imperatorem habuit, quam nos ad personam tue subhmitatis habemus, sicut evidentibus potuisti cognoscere argumentis, et cognosces, dante domino, diebus omnibus vite nostre. Si ergo in exhibendo tibi fodro Imperiah difficultas fuit ahqua vel defectus, grave nobis est plurimum et molestum, nec id nobis potest ahqua- tenus imputari. Te enim appropinquante ad Tu- scie partes universis civitatibus nostre ditioni sub- iectis expresse mandavimus, ut procurationes seu fodrum tibi liberaliter et ylariter exhiberent, ac ne quis iussioni nostre presumeret contraire, dilectum fihum Alatrinum Subdiaconum et Capellanum no- strum, qui non minus est tibi quam ecclesie Ro- mane devotus, immo qui totus est tuus, illuc de- stinare curavimus, ut omnia decenter per eius sol- hcitudinem complerentur, et quia secundum teno
62 HONORIUS PP. III. .NNO CHRISTI 1220.
rem privilegii super hoc facti inter ecclesiam et imperium fodrum ipsum non debet nisi per nun- tios ecclesie Bomane requiri. Porro imperatores Ro- manorum huiusmodi procurationes seu fodrum exi- gere non habent in Maritimam (sic) vel Campaniam, cum per partes illas non sit eorum transitus, quan- do ad coronam veniunt, vel quando ad propria revertuntur, et si qui hec aliquando receperunt ad invadendum Regnum Sicilie anhelantes, non iusti- tia, sed violentia intervenit. Sed et si hoc debitum esset, deberet tamen per nuntios ecclesie Romane requiri iuxta tenorem privilegii memorati. Nos ta- men hec circa personam tuam minime attendentes, sed volentes a nostris omnem tibi honorificentiam liberaliter exhiberi, ad partes illas direximus dile- ctum filium nostrum R. sancti Angeli diaconum Cardinalem, qui tibi est speciali affectu et devo- tione coniunctus, et qui totius Campanie ac Ma- ritime Rector existit, iniuncto eidem, ut fodrum et omnem honorificentiam tibi faceret studiose ac di- ligenter impendi. Et ecce, receptis tue magnificen- tie htteris, eidem Cardinali per scripta nostra de- dimus in mandatis, ut ita provideat, quod omnia tibi sic exhibeantur ad plenum, ne ullus possit in- veniri defectus, tue celsitudini protestantes, nos hec facere non ex debito, sed ex speciah gratia et sin- cere caritatis affectu. Datum Laterani m. Idus De- cembris, Pontificatus nostri anno quinto.
XCVffl.
Rectori Campaniae et Haritimae, ut praedictum fodrum colligi et imperatori exhiberi faciat. Reg. An. V. ep. 232. Tom. III. fol. 45.
Honorius episcopus etc. Dilecto filio R. san- cti Angeli diacono Cardinah, Campanie et Marit- time Rectori, salutem etc. Karissimus in Christo fihus noster Fridericus Romanorum Imperator et Rex Sicihe semper Augustus quasdam nobis ht- teras destinavit, in quibus insinuare videtur, quod in exhibitione fodri Campanie et Maritime sibi di- gne non fuerit satisfactum, asserens, quod ad re- colligendum fodrum ipsum magistrum Iohannem notarium suum, et Stephanum Tiniosum curavit per Campaniam et Maritimam destinare. Sane tuam credimus nosse prudentiam huiusmodi fodrum Ro- manorum Imperatoribus a Campanis vel Maritima- nis non deberi, cum partes illas transire non ha- beant, nisi forte pro facto Regni Sicihe, ad quod eis non debet a nobis vel nostris auxihum exhi- beri, et hcet eorum aliqui ahquando fodrum ipsum extorserint, dum ad invadendum regnum ipsum avide properarent, non tamen iustitia, sed violen- tia intervenit. Denique si sepedictum fodrum de iure ipsis Imperatoribus deberetur, non deberet ta- men requiri nisi per sedis apostolice nuntios, prout privilegium super huiusmodi fodris factis inter ec- clesiam et imperium manifestat. Ideoque discretio-
ni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus hec omnia eidem Imperatori prudenter et dihgen- ter exponens, sibi notifices, quod fodrum ipsum per Maritimam et Campaniam sibi dari mandavi- mus non ex debito, sed ex speciah gratia et sin- cero caritatis affectu, suadendo eidem, ne sibi con- trarium suggerentibus in hiis aut ahis aures Im- periahs maiestatis inchnet, cum plus benefactis nostris credere debeat quam faUacibus sermoni- bus ahorum. Porro fodrum per Campaniam et Ma- ritimam a nunths tuis colhgi facias et predictis Im- peratoris nuntiis exhiberi, ut quod incepimus face- re de gratia hberah, liberaliter compleatur. Darum Laterani m. Idus Decembris, Pontificatus nostri anno quinto.
In e. m. Alatrino Subdiacono et Capellano nostro usque sermonibus ahorum. Datum etc.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) XCVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/f4c6aa66-c28f-4ed2-b4f5-89c3cc79abcb/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success