Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1083, S. 1216
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1083, S. 1216
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1083, S. 1216
W. sancti Andree juxta Brugis et C. de Echout in Brugis dicti abbates, universis Christi fidelibus hus litteras audituris in Domino salutem. Notum facimus, tam posteris quam moder- nis, quod vir nobilis Egidius de Cattendic totam decimationem totius terre.quam ecclesia de Thosan in ejus officio possidebat et possidet, nobis presentibus verbis et manu eidem ecclesie totaliter contulit, in meram elemosinam libertate pcrpetua optincndam, non obstante eo quod decimam suam prius suis filiabus contulerat, quorum partem hauc sequestravit de toto, sue et suorum animabus perpetuo profuturam. Quia ergo.ut lex dicit, nichil est magis consen- taneum naturali equitati quain- ut extreme voluntatis liber sit stilus et usquequaque sit licitum quod non redit ad arbitrium, donationem istam legitimam nobis presentibus celebratam,
503
ut raia perrnaneat et inconvulsa in testimonium veritatis scripto fecimus mandari et sigillorum nostrorum munimine roborari et testes legitimos, qui interfuerunt, subscribi: Lamsinus monachus sancti Andree, Johannes canonicus de Echout, Arnoldus et Walterus, presbiteri de Dudsele, et magister Germanus, physicus , Gerelmus prior de Thosan, Danicl quondam abbas, Walterus Everdei, Walterus de Vlissenghem, Lambertus de sancto Audomaro, omnes presbiteri et monachi de Thosnn, Johannes et Eustachius diaconi, item Johannes subdiaconus, Daniel acolitus et ipsius Egidii servientes, Henricus, Hugo, ct Arnoldus Hoet. Actum anno Domiui M° GG° XIX" pridie nonas Martii.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1083, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/0931d7ef-1f78-425b-bcfe-d2424e0fdc96/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success