Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 71, S. 220
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 71, S. 220
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 71, S. 220
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis R. decanus sancti Donatiani in Brugis, eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos inspeximus subse- quens privilegium, sigillo Domine Mathildis de Tenremunda munitum, sub tali forma. Notum sit universis quibus presens scriptum videre contigerit, quod ego Mathildis Tenremunde domina monachos de Thosan, de theloneo quo michi apud Tenremundam tenentur, quolibet anno, semel eundo ac semel redeundo, pro divina remuneratione, quitos ac liberos in per- petuum dimitto, filia mea Mathilde, que jus habebat in ipso theloneo, presente et consentiente manum etiam apponente. Datum apud Tenremundam. Anno Domini M°. CC°. XVIII0 mense Novembris.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 71, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/1bd4d631-cc47-4c37-b7f5-c06bee7abc62/charter>, accessed at 2025-01-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success