Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 776, S. 938
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 776, S. 938
'Willelmus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius, universis et singulis .. officiariis, theoloniariis et subditis nostris quibus pre- sentes nostre exhibite fuerint gratiam nostram et omne bonum. Noveritis, quod consideratione sincere devotionis affectus, quo venerabiles et religiosos viros .. abbatem et convcntum monasterii beate Marie de Dunis in fiandria, ordinis cisterciensis, morinensis diocesis, specia- liter prosequimur ipsos una cum bonis, rebus et familia suis in nostram salvam protectionem et securum conductum recepimus et recipimus per presentes. Quocirca vobis et singulo vestrum districtissime committimus quantinus vero iidem .. abbas et conventus, sua ac monasterii sui predicti bona et res infra terminos limitum et districtuum nostrorum pcr terram et aquam libere deducere at per suos nuntios et familiares deduci facere possint, ipsos dicta sua bona res et famillia, dum et quotiens jure habuerint necnon vos seu alium vestrum super eo expectura requisiverint, libere et secure conducatis ac conduci procuretis vel benigne protractetis, non sinentes ipsos in corporibus bonis et rebus suis injuriam, violentiam seu impedimentum aliquod per quempiam irrogari. Preterea ut iidem .. abbas et conventus uberiori dono gratie nostre gaudeant et fruantur ipsis liberaliter
241
annuimus et concedimus per presentes, quod singulis annis, pro usibus propriis et pro suis, quinquaginta carratas vini ante nostrum theoloneum Missiensem et Berkensem deducere et deduci facere valeant, libere et secure; mandantes itaque theolonariis nostris in Missia et in Berka nunc et pro tempore existentibus quod dictas quinquaginta carratas vini, quas certus et legalis nuntius dictorum abbatis et conventus nomine eorundem deduxerint et ad eos et eorum monasterium predictum, pro usibus et potu suis, suo declarant juramento pertinere, dimittant absque receptione theolonii et quovis alio impedimento pertransire, sub presen- tium nostrarum testimonio litterarum. Datum in monasterio de Dunis predicto xu die Dccembris, anno Domini M° CCC° quinquagesimo secundo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 776, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/3b06f163-2d53-412c-88ed-f2670955c873/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success