Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 820, S. 986
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 820, S. 986


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 820, S. 986
Honorius episcopus servus servorum Dei, venerabiliter fratribus.. archiepiscopo Remensi et suffraganeis ejus; et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis , decanis et aliis eccle- siarum prelatis in Bemensi provintia constitutis, salutem et apostolicam bencdictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus eccle- siastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maxime qui per scdis apostolice privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat
289
et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii .. abbas ct fratres Dunensis, cistercicnsis ordinis, tam de frequentibus injuriis quam de ipso cotidiano defectu justicie conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos, qui possessiones vel res, seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint, aut ea injuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale, seu nutrimentorum ipsorum spretis apos- tolice sedis privilegiis extorquere, monitione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis, excommunicationis sententia procellatis. Si vero clcrici, vel canonici regulares, seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam , donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares, qui pro violenta manuum injcctione anathematis vinculo fuerint innodati cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel homiuum suorum pcr violentiam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdicti sententie supponatis. Datum Laterani XII Kal. Novembris pontificatus nostri anno primo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 820, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/3c65e3e7-b7ed-4516-996f-f31e3c756f80/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success