Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 933, S. 1081
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 933, S. 1081
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 933, S. 1081
P. Dei gratia morinensis episcopus, W. Dei pacientia abbas sancti Winnoci in Bergis, frater Nicholaus de Dunis et frater J. furnensis, dicti abbates, universis Christi fidelibus ad quos scriptum presens pervenerit eternam in Domino salutem. Universitatem vestram scire volumus, quod cum homines de quatuor dicis bergensis officii, necessitate compulsi petierunt ab abbate et fratribus de Dunis ut eis concederent aqueductum facere per terras grangie sue de Sintines in proprio custu suo .. Abbas et fratres de Dunis eorum miserantes necessitatem benigne concesserunt eisdfra duos facere clausos aqueductus, unam inter ipsam graugiam suam et bandicum, alterum in orientali parte terrarum suarum versus Havenam que Veneka nominatur. Ad faciendum autem aqueductum inter dictam grangiam et bandicum dederunt abbas et fratres de Dunis de terris suis contiguis ipsi bandico, ad occidentem in latitudine tres virgas, in iongitudine vero sicut corum terre exlenduntur a veteri aqueductu secus bandicum versus austrum. Pontem vero in hoc aqueductu fecerunt fratres de Dunis suo custo proprio, quem debent in perpetuum conscrvare. ln hujus quidem rei recompensatione dederunt illi de quatuor dicis ecclesie de Dunis, veterem aqueductum suum, qui solebat currere ad occidentem et ad aquilonem prefate grangie de Sintinis a Riethuliet usque ad eum locum ubi novus aqueductus juxta bandicum cadit in veterem, jure hereditario perpetuo possidendum. Porro ad faciendum aqueductum versus Havenam, emerunt ipsi de quatuor dicis quamlibct mensuram terre precio septem marcarum sicut taxatum fuerat a scabinis. Qui aqueductus dcbet habere duas virgas in latitudine et virgam dimidiam ex utraque parte. Sciendum vero quod hec omnia concessa fuerunt a predictis .. abbate videlicet et fratribus de Dunis ea conditione quod ipsi de quatuor dicis nullum jus haberent de cetero extra aquam aqueductuum suorum , quos habent infra terras fratrum de Dunis, nisi quod terram suam ejicere poterunt cum ipsos aqucductus rcfodere necessarium fuerit ct viam cum opus habuerint, ut eosdem considerent aqueductus. Omnis autem profectus extra aquam aqueductuum prefatorum erit ecclesie de Dunis in perpetuum, cum omni piscatione eorundem. Preterea si predicti homines de quatuor dicis antedictos aqueductus relinquerent eo quod non vellent, vel non valerent per ipsos exaquari, vcl alia etiam ratione ipsi nullum jus in fundis dictorum aqueductuum reclamare posscnt, sed deberent esse ecclesie de Dunis, nisi forte contingeret aliquo tempore quod ipsi de quatuor dicis per sepedictos aqueductus terras suas rursus exaquari necessarium ducerent, quod libere facere possent nullo precio mediante. Quia vero visum est sepcdictis liominibus de quatuor dicis, quod per mcmoratos
368
aqueductus bene forent exaquari crantaverunt de communi assensu quod de cetero illos de Dunis nullatenus amodo convenirent super aliquo aqueductu faciendo in terris ipsorum, a sclusa quam modo habent ct a Blancardico versus austrum; sed si dictam slusam trans- ferrent versus mare tunc posscnt sequi eandem slusara cum aqueductu suo per terras de Dunis versus aquilonem , sicut per aliorum terras, justo precio mediante. Preterea residuos trcs pontes quos necessarium est poni per prefatos aqueductus, quorum unus debet esse per medium Riethuliet, alius juxta Riethuliet, in utraque vergit ad occidcntem, tercius per medium illius dici qui dicitur blancard, debcnt predicti fratres de Dunis in expensis propriis facere et perpetuo custodire, tali conditione, quod illi homines de quatuor dicis omnem terram dunensis ecclesie jacentem inter bandicum et havenam, qui sunt duo termini ad orien- tem quidem et ad occidcntem et item inter Riethullet et dicum que groenedic dicitur, ex una parte sui et cx altcra blancardic appcllatur, qui extenditur a blancardico usque ad slusam ipsorum hominum de quatuor dicis, qui et sunt termini ad meridicm et aquilonem. Omnem inquam terram dunensem jacentem inter terminos prenominatos, sive aliquo dictorum fratrum de Dunis custu vel gravamine debcnt dicti homines de quatuor dicis in custu pro- prio in perpetuum exaquare. Et ut hec omuia supradicta perpetuo dicti homines de quatuor dicis firmiter observent, obligavcrunt se pena triginta librarum flandrensium, dictis fratribus solvendarum, si predictis umquam in aliquo attemptaverint, contraire. Spondentcs etiam sicut eisdem fratribus antedictis fideliter promiserunt, quod bona fidc laborabunt ut hoc scriptum sigilletur sigillo illustris domine Flandrie Comitisse. Actum anno Domini M" CG° XXX0 VI0.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 933, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/41b549b5-85e5-48ed-89e6-64f70be3996d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success