Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 414, S. 533
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 414, S. 533
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 414, S. 533
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Johannes, castellanus Furnensis, notum facio tam presentibus quam futuris, hoc scriptum inspccturis, quod pater meus Johannes castellanus, octo mcnsuras terre sue domino Lamkino dc Crombeca in feodum perpetuo donavit. De quibus octo mensuris, statuit ipse Lamkinus supra duas mensuras et dimidiam, que jacent infra Iloutlwm, secundum viam qua de Furnis itur Bergis, prope mansionem Walteri Gaulos et Gerardi Scursac, patris sui, viginti solidos monete currentis pro anniversario fratris sui Balduini, faciendo etiam pro anima sua et uxoris predecesso- rumque et heredum suorum, necnon et pro remcdio anime mcc ac predccessorum meorum, conventui sancte Marie de Dunis singulis annis, in festo beati Bavonis, pcrcipiendos, assignavit. Hanc autcm donationem sive elemosinam ratam omnino volo esse et firmam, quamdiu ipse prcdictus Lamkinus et heredes ejus homagio meo et heredum meorum adheserint. Ut autem hcc elemosina, in omni retro progenic mea et predicti progenic Lamkini, firma ct stabilis perseveret, presentem paginam sigilli mei appeusione duxi roborandam. Testes: dominus Henricus abbas sancti Nicholai Furneusis, Johannes prepositus de Eversam; milites: dominus Willelmus de Hontscote, Bobertus de Bambeca, Biquardus Blavoth et quam plures alii. Actum anno gratie M° CC° XVIIJ*. Datum apud Stavela pridic nonas Junii.
63
498
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 414, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/4234abbc-8762-4bc7-a2e9-013f11a82aec/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success