Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 28, S. 190
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 28, S. 190
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 28, S. 190
Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Joanni abbati et conventui monasterii de Dunis, Cistertiensis ordinis, morinensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis sinceritas qua nos et Romanam ecclesiam reveremini, promeretur ut vos et vestrum monasterium spetialibus favoribus et gratiis prosequamur, vestris itaque supplicationibus inclinati ut tu fili abbas et successores tui abbates dicti monasterii super quibuslibet alta- ribus ecclesiarum partium Flandrie super quibus missam et alia divina ollitia possunt Episcopi celebrare hujusmodi missam et offitia, statutis et consuetudinibus ecclesiarum in quibus altaria ipsa sita fuerint contrariis juramento, confirmatione apostolica, vel quacumque firmitate alia roboratis, nequaquam obstantibus, celebrare possitis vobis et eisdem successo- ribus tenore presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu teraerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre- sumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Bellicadrum Arelatensis diocesis XVII kal. Octobris, Pon- tificatus nostri anno duodecimo.
P. DlJMAS. GlLBERTCS.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 28, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/45e87b81-e28d-4aed-bc96-5444e9823879/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success