Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 858, S. 1018
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 858, S. 1018
Honorius episcopus servus servorum Dei, diiectis filiis abbatibus et fratribus cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Gum aliqua cogente necessitate aut utilitate
propria requirente terras vestras ante generale concilium acquisitas, concesseritis aliis excolendas, ne pro eo quod de possessionibus post idem concilium acquisitis decimas solvitis, si ad manus vestras taliter concesse redierint a quoquam vexari possitis, ut nullus a vobis de bujusmodi terris que ad vos taliter redierint, si eas manibus propriis aut sumptibus colitis occasione Concilii memorati decimas exigere vel extorquere presumat, auctoritate presentium inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contrnire, siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani vn kal. Decembris, pontificatus nostri anno nono.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 858, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/4c15267e-71cb-4cea-b70e-2daf9d2ad4da/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success