Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 538, S. 647
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 538, S. 647
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 538, S. 647
Universis presentes litteras inspecturis, Petrus filius Petri, Egidius, filius domini Egidii de Scoude, milites, salutem et cognoscere veritatem. Noverit universitas vestra quod cum Hugo dictus Krane et heredes sui, cum ceteris cognatis et parentibus suis querelam adversus ecclesiam beate Harie de Thosan, movissent super mortem cujusdam filii sui ab ictu equi cujusdam, in stabulo nostro apud Crabbendic, ut dicebatur, interfecti et super hoc dictam ecclesiam sepius inquietassent et dicta ecclesia de morte illius se non esse obnoxiam affir- maret, eo quod secularium equi in eodem stabulo eo tempore habebantur et qualiter mor- tuus fuisset penitus ignorabatur et adhuc nescitnr, nolens dicta ecclesia istam querimoniam ulterius sustinere, pacificavit cum predictis et quitam clamaverunt et liberam dimiserunt dictam ecclesiam a dicta querela in perpetuum. Similiter cum Johannes dictus Rex prefatam ecclesiam pro lesione pollicis sui, quam in opere nostro recepisset, in quo opere, nobis in- vitis.se volens ingessit per omnimoda multociens inquietasset in nostra et aliorum proborum virorum presentia, in tantum satisfecit quod sepedictam ecclesiam quitam clamavit et querele sue perpetue renuntiavit. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra feciraus apponi. Actum et datum anno Domini M° 00° LX° octavo, in vigilia beati Johannis Baptiste.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 538, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/5481635b-3723-4697-b110-3109b9ef13dd/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success