Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 83, S. 227
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 83, S. 227
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 83, S. 227
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint frater N. dictus abbas et conventus de Dunis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum illustris domina J. Flamlrie
23
194
et Hainonie comitissa nostre ecclesie sexcentas triginta duas virgas de terra dunarum iu ecclesiam contulisset, prout in ejus litteris inde factis, quarum tenor infra scriptus est, plenius continetur, nos propter hoc, consilio domus specialiter evocato, de assensu com- muni in hac parte, libertatem ejus benigne sicut decuit, attendentes, septem libras annui redditus quas habebamus in Dunis, ex dono bone memorie comitis Theodorici, prede- cessoris ejusdem domine comitisse, eidem reddidimus in usus ipsius et successorum suorum amodo convertendas. In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum apud Insulas anno Domini M° GC* tricesimo quinto. Tenor vero litterarum dicte domine comitisse talis est. Ego Johanna Flandrie et Hainonie comitissa notum Ceri volo omnibus presentibus, pariter ac futuris quod ecclesiam de Dunis tam ab omni maris periculo quam a laicali molestia volens conservari illesam, dedi et assignavi eidem ecclesie in perpetuam elemosinam, de terra dunarum, ab extremitate basilice ipsius abbatie versus orientem, trecentas sexaginta virgas, et ab alia extremitate basilice versus occidentem ducentas quadraginta duas virgas ad majorem virgam comitis Flandrie mensu- ratas, hoc est in summa: sexcentas triginta duas virgas inter duas metas, longitudine tamen basilice que estimatur triginta virgas continere, in predicto virgarum numero computata. Hanc autem donationem assignavi etiam memorate ecclesie a basilica sepedicta versus austrum usque ad finem dunarum, et iterum a basilica versus aquilonem usque ad mare, volens ut sit eadem latitudo tam in ipso dunarum initio ad austrum et in fine versus aquilonem super mare quam in medio, scilicet sexcentas triginta duas virgas continens. Donationem vero istam ita concessi sepedicte ecclesie quoi per eam nec michi nec eidem ecclesie in aliis rebus infra pre- dictas metas decrescat jus aliquod vel accrescat per prefatam collationem aliquam justitiam extra septa abbatie ecclesie confero sepedicte. Et ne cujusquam temeritas antedictam eccle- siam de Dunis perturbare presumat, prohibeo specialiter ne infra metas hujus donationis mee aliquis animalia sua mittat vel ire permittat ad pascendum. Quod, si ierint pro quolibet animali equo, vacca et hujusmodi trium solidorum et pro qualibet ove et hujusmodi ani- maliis XII denariorum dominus animalis forefactum incurret, que forefacta penitus erunt mea. Unde omnibus ballivis meis officii Furnensis districte precipio ut hanc donationem meam prefate ecclesie faciant inviolabiliter observari, predicta forefacta ab hiis qui eadem incurrerint exigentes, ecclesia vero prescripta liberalitatem meam in hac parte benigne con- siderans, septem libras annui redditus, quas habebat in Dunis, ex dono bone memorie comitis Theodorici, predecessoris mei, per manum domini Nicholay abbatis michi reddidit in usus meos et successorum meorum deinceps convertendas Actum apud Insulas coram fidelibus meis anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense Januario.
m
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 83, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/6372a2aa-4e12-4c7c-a3fe-ab3224ea7720/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success