Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 506, S. 612
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 506, S. 612
Ego frater Ludovicus, domus Teutonie beate Marie de Juncis ct partium inferiorum minister humilis, Notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, quod de voluntate et consensu fratrum bcate Marie de Juncis bene et legitime vendidi fratribus ecclesie de Dunis pro trecentis et nonaginta libris artisiensibus ab eisdem mihi integraliter persolutis, circiter octoginta men- suras terre, jacentes, in parochia de Hontenesse et in Frankendike, infra dicum et extra cum domibus ad dictos fratres de Juncis ibidcm pertinentibus et resignavi eas in manus dictorum fratrum de Dunis, secundum leges patrie, ab eisdem libere et quiete perpetuo possidendas et debeo dictas terras cum domibus sepedictis fratribus de Dunis contra omnes homines garandire et eosdem super eisdem terris indempnes perpetuo conservare. Huic autem resigna- tioni interfuerunt scabini officii de Hulst, quorum nomina presenti pagine duximus inferenda, videlicet Hugo Rokelof, Henricus, filius domini Rolini, militis, Lois, filius Pauli, Petrus, filius Hugonis Molners et alii multi. Si vero littere sive conventiones alique usque ad subscriptum tempus super dictis terris habite fuerint invente, irrite erunt et inanes, mnltum videlicet vigorem habentes nec per eos fratribus memorate dunensis ccclesie super facta venditione prejudicium aliquod, vel gravamen in posterum poterit generari. Ut igitur omnia premissa firma et stabilia perpetuo persevercnt presentes litteras scribi feci et sigilli mei appensione signari. Actum anno Domini M*CC* quadragesimo primo, mense Maio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 506, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/584b0c85-5901-4522-b65e-8fd5e32c0665/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success