Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1090, S. 1223
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1090, S. 1223
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1090, S. 1223
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, L. de Sancto Christo, magister S. de Sancto Nicholao, presbiteri Gandenses et Eustachius de Curia, salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter Arnulphum, conversum de Thosan, ex una parte et Hen- ricum Amma, fratrcm ejus, oppidanum Gandensem, ex altera, super quibusdam hereditatibus et quadam summa pecunie coram magistro H. decano Gandensc questio verteretur. Tandem predicti fratres, fide interposita ct sub pena XL f& in nos tamquam iu arbitros compromiserunt. Nos vero, auditis utriusque partis rationibns et habito super hiis bonorum virorum consilio de tota querela, XXIV mensuras terrarum jacentes in Adendic, ex parte predicti conversi adjudica- vimus ecclesie de Thosan, jure hereditario libere ct absolute in perpetuum possidendas. Henricus et Amman in nostra presentia constitutus post latam scntentiam promisit, sicut debuit, quod ecclesiam predictam in veram possesionem de predictis XXIV mensuiis coram scabinis et justitiariis de Acselle et dc Sameslath in proximo Gouwedinghe, absque omni calumpnia plenarie investiret. Ut autem judicium nostrum ratum et inconvulsum permaneat scripto illud mandari et sigillis nostris fecimus communiri. Testes qui interfuerunt: Magister Ghiselbertus Bone, Hugo filius Marthe, Bartholomeus, Godefridus de Sancta Pharailde, presbyteri; magister Balduinus, Gerelinus de Vallo, Balduinus filius Badulphi et alii quam plures tam clerici quam seculares. Actum apud Gandavum, anno Domini M° CC° XX*, mense Decembri, in templo Sancti Nicholai, in die Sancti Thome Archiepiscopi Cantuariensis.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1090, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/69f252ac-590f-4cad-8879-b5497b94cb53/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success