Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1148, S. 1272
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1148, S. 1272
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1148, S. 1272
Ego Petrus, decanus Christianitatis Bergensis, ego Hugo de Bambeca, ego Willelmus de Eremboldi capella et ego Walterus de Duukerca, presbyteri, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod Johannes, cognomento Barloth de Sentines et uxor ejus et filius eorundem, in nostra presentia constituti, contulerunt in propriam et perpetuam clcmosinam ecclesie beate Marie de Dunis, quicquid juris habuerunt, vel se habuisse crediderunt in via sive strata que dicitur Aldingliewegh et in Quadendick, sicut ipsa via de comitis publica strata, in longum extenditur versus mare, libere et pacifice perpetuo possidendum. Que
559
videlicet via jacet juxta mansionem Boidini de Mari. Testes autem qui huic donationi inter- fuerunt sunt hii: scilicet dominus Heinricus de Bires, dominus Walterus de Sten., dominus Roidinus de Sentines, dominus Willelmus de Quadipra et dominus Thcodericus de ecclesia Sancti Pctri in Bergis, singuli sacerdotes. Ut igitur hcc rata et firma perpetuo perseverent ad petitionem prefatorum, videlicet Johannis Barloth ct uxoris sue ac filii sui presenti pagine sigilla nostra in testimonium dignum duximus appendenda. Actum anno Domini M° CG° tricesimo tercio, mense Maio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1148, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/73c08cb0-c495-4cf6-b6cb-fe7c67555c0a/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success