Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 150, S. 303
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 150, S. 303
Honorius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopo Remensi et suffraganeis ejus et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis in Remensi provintia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Nos absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi et hii maximc qui, per sedis .apoctolice privilegia, majori donati sunt, libertate passim a male- factoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione
270
subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem, dilecti filii abbas et fratres dunenses, cisterciensis ordinis, tam de frequeutibus injuriis quam de ipso cotidiano defectu justicie conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint, aut ea injuste detiuuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquunt, seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta, sententia excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare, vel decimas laborum de possessionibus habitis ante consilium generale, seu nutrimentorum ipsorum specie apos- tolice sedis privilegiis extorquere, monitione premissa si Iaici fuerint, publice candelis accensis excommunicationis sententia procellatis. Si vero clerici vel canonici regulares, seu monachi fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sen- tentiam, donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum injectione anathematis vinculo fuerint innodati, cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam detenta fuerint, quamdiu ibi fuerint interdicti sententie supponatis. Datum Laterani.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 150, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/4aca4d3a-925f-4c74-82ec-56860015cc93/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success