Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 50, S. 205
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 50, S. 205
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 50, S. 205
Seffrus Dei gratia Cicestris episcopus universis officialibus suis et presbitris salutem in Domino. Notum facimus universitati vestre quia fratres de Dunis in Flandria qui de cister- ciensi ordine esse noscuntur, pietatis intuitu et religionis eorum obtentu in visceribus amplec- timur caritatis, ideoque eos fovere et in negotiis suis promovere desideramus, sicut et ad hoc zelo justicie tenemur. Mandamus ergo vobis atque precipimus quatinus memoratos fratres, res quoque et possessiones eorum, auctoritate vestra foveatis et protegatis, et a nullo turbari vel molestari permittatis. Siquis autem sub vestra jurisdictione constitutus contra vestram auctoritatem ipsos, vel res, vel homines eorum, fatigare presumpserit celeriter eis et districtam justiciam exhiberi faciatis. Valeatis semper in Domino.
m
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 50, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/7652456a-54fa-4bb4-ac1e-65336cbfcec5/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success