Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 972, S. 1128
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 972, S. 1128
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 972, S. 1128
in emptione de Wardo.
Ego Florentius, comes Hollandie et ego Balduinus, comes de Benthem, Hollandie et Zelandie procurator, notum fieri volumus tam presentibus quam fuluris, quod Elwoudus, filius Domini Arnoldi, et Henricus frater cjus, walterus Belard et frater ejus, Willemannus, filius Kempen et fratres ejus, in presentia nostra constituti, guerpiverunt quicquid juris se habere putabant in propinquitate venditionis curie de Wardo, que quondam fuit monachorum de Dunis et quitos clamaverunt dictos fratres de propinquitate emptionis dicte terre, et de plagiatione cujusdam navis dictorum fratrum, quam pro quodam jure, quod suum esse putabant, fecerant arestari. Insuper et de omni calumpnia quam alioquin moverant, vel adhuc movere potcrant contra ipsos, hoc adjuncto, quod si alioquin, ipsi vel nepotes eorum hoc est filii sui, aut filii filiorum suorum, sive etiam filii fratrum, vel sororum suarum, dampnum aliquid aut gravamen ititulcrint fratribus memoratis, nos, qui in hac parte sumus ab ipsis plegii i-onstituti, et esse volumus defensores ejusdem ecclesie ut debemus, et ex ipsis bonis illatam rjenioratis fratribus dampnum ad integrum restaurare, quemadmodum jam ipsa bona in vadimonium tenere poterimus, ex quo huic conventioni aliquis eorum presumpserit contraire. Et ne quisquam dictorum, vel ad ipsos pertiuentium hanc guerpitionem in posterum irritare presumat, presentem paginam sigillorum nostrorum testimoniis et inscriptione testium qui adfuerunt curavimus confirmarc. Testes: dominus Egidius abbas de Dunis, frater Egidius monachus, frater Lamkinus, Petras et Gerardus de Hontenesse, conversi ejusdem loci, dominus Ulfardus prior et frater Lambertus, conversus Sancte Marie de Middelburgh, dominus Otto dapifer de Zelandia, Ilenricus de Alta Terra, Moen de Koudekerka, Beinerus de Arnemude, Moenic Stiveric, Wille filius Wouters, Symon filius Alardi, Wlfardus de Burgh, Gillebertus de Biddam. Actum apud Middelburgh, anno Domini M" CG° XX" tercio, feria quinta infra octavam Pentecostes.
4io
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 972, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/e5902630-40e4-4cd7-91b0-f0f45affdf78/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success