Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1062, S. 1202
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1062, S. 1202
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1062, S. 1202
Ego Philippus, marchio Namurcensis, Flandrie et Hanonie procurator, notum fieri volo omnibus tam prescntibus quam futuris, presens scriptum audituris, quod cum controversia verteretur inter ecclesiam Valcellensem et Yonem, militem de le Soute, super quadam terra quam dominus et frater meus felicis memorie Balduinus, quondam comes Flandrie et Hai- nonie et postmodum factus imperator constantinopolitanus, jamdicte ecclesie in elemosjfiam contulit, sicut in carta super hec facta continetur, ipsa ecclesia et idem Io. ita super hoc convenerunt et consenserunt, quod ipse Io. reclamationi et juri, quod in terra illa se habere dicebat, penitus abrenuntiavit. Quo facto divisionem illius terre et terminos, ut omnibus clare et aperte appareant testimonio hominum meorum et scabinorum in hunc modum feci dividi et ab aliis terris, sibi adjacentibus, separari. Inicium illius tcrre, est a terra monachorum de Dunis, que olim fuit Willelmi de Frankendike et extenditur sccundum terram veterem de Ossenese versus Occidentalem partem, usque ad Volcoustlwrd et a Volcouisthord usque ad crecam, ubi crux quondam fixa est et altera crux ex alia parte in terra supradicte ecclesie Valcellensis similiter fixa est, et eadem terra secundum crecam iterum extenditur usque ad Grondebbe maris et ibidem terminatur. Quinqne autem virge prefate terre ecclesie Valcel- lensis, unaquaque habens quatuordecim pedes in longitudine, remanent et pertinent ad veterem terram supradictam de Ossenesse et cidem sunt conjuncte. Ex alio autem lutere, videlicet versus terram de Hontenesse, extenditur eadem terra Valccllensis ecclesie, sicut terra, illorum de Dunis sita est, usque in Grondebbe maris et similiter ibidem terminatur et id quod infra dictos terminos pro mare et versus mare eidem terre accreverit, ecclesie Valcellensis erit. Huic vero divisioni interfucrunt: Sigerus, castcllanus Gandensis, Bcrnardus de Bosbais, Tymerus de Bogemeis ct Giselbertus notarius baillivi mei, supradictus Io de le Soutc, Henricus filius Fremaldi, Gosso de Hulst, homines mei; scabini vero, Willois filius Hugonis Sobe, Balduinus Skival, Odinus Splcntre, Boidinus filius Odini, Hugo Blancart, Claes filius Syborgen, Paulus filius Dodini. Ut autcm hec firma et rata permancant, presentem paginam sigilli mei appensione dignum duxi roborandam. Actum Gandavi, dic lune proxima ante festum Sancti Michaelis, anno Domini M° CC° decimo.
489
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1062, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/83e50181-a66d-4328-b8a6-21916cb55f2d/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success