Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 577, S. 695
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 577, S. 695
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 577, S. 695
Universis presentes litteras inspecturis frater Johannes dictus abbas, totusque conventus monasterii de Dunis salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod cum nos propter usurarum voraginem et alia incommoda in quibus evitandis dubium non exis- tebat ecclesie nostre utilitatem multipliciter procurari, vendiderimus dilecto nostro domino Egidio dicto Dop, oppidano Brugensi, pro se suisque heredibus perpetuum redditum ducen- tarum et decem librarum flandrensium nobis integre persolutis. Ita tamen quod si consensum quem ei promisimus impetrare, seu approbationem proximi nostri generalis capituli et reve- rendi patris nostri domini .. abbatis clarevallis non deliberaverimus eidem domino Egidio infra duos menses dictum capitulum geuerale proximo subsequentes, teneamur dicto domino Egidio cum redditu unius anni videlicet ducentis et decem t£ flandrensibus cum custibus, dampnis et expensis si quos ipse, vel heredes sui ob defectum solutionis, quod absit, incur- rerint dictas bis mille libras et centum libras flandrenses Brugis solvere ad suam, seu heredum suorum requisitionem ac etiam voluntatem et super hoc religiosi viri abbas et conventus monasterii de Thosan, ut nobis in necessitate hujusmodi non minlma constitutis succurerent, se erga predictum dominum Egidium suosque heredes fidejussores constituerint, se quoque obligaverint patentes inde littcras suo sigillo una cum nostro sigillatas dicto
83
6o8
domino Egidio conferendo. Nos dictos abbatem et conventum ac eorum ecclesiara bona fide promittimus de dictis fidejussione et obligatione indempnes omnimode observare et orania dampna, custus et expensas, si quos cxinde incurrerint, quod absit, eorum simplici dicto absque probatione alia declarandos restituere et refundere quocienscunque et quandocunque necesse viderint et nos duxerint requirendos. In cujus rei testimonium predictis abbati et conventui has litteras tradidimus nostri sigilli impressione munitas. Datum anno Domini millesimo ducen- tesimo nonagesimo quinto, feria secunda post festum beati Martini hyemalis.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 577, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/921e5bdc-3630-45c1-81cb-1f23cfb32b0c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success