Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 499, S. 608
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 499, S. 608
Ego G. Christianitatis decanus officii Furnensis, Notum facio omnibus hoc scriptum inspec- turis, quod Willardus Boudelin et Agatha uxor ejus, inpresentia nostra constituti resignaverunt viva voce ecclesie Dunensi duas mensuras terre, que vocantur Strepe, jacentes prope pontem ipsorum ultra viam versus orientem, de quibus tenentur eidem ecclesie singulis annis octo solidos cnrrentis monete solvere in Purificatione beate Marie, quos quamdiu ad constitutum terminum prefatus Willardus et Agatha uxor ejus, vel heredes sui fideliter predicte ecclesie solverint, poterunt ipsi supradictam terram pacifice possidere. Si vero contigerit quod supra- dictos W. et A. uxor ejus, vel heredes sui se supra solutione octo solidorum ad prefixum terminum memorate ecclesie subtraxerint, ecclesia Dunensis poterit terram antedictam arare, seminare et ad usus suos sine aliqua contradictione liberc possidere, nec aliquem hominum licebit terram sepedictam vendere, mutare sine consensu ecclesie de Dunis, vel etiam alienare. Ut ergo hec conventio firma et perpetua postcris perseveret, presentem cartulam sigilli mei impressione ad petitionem pretaxati W. et Agathe, uxoris ejus, duxi roborandam. Testes qui huic conventioni interfuerunt sunt hii: dominus Riquardus Blavoth, dominus Widotus Crane, Johannes Lediganch, Christianus Iriger, Egidyus Vais de Soutena, dicti scabini territorii furnensis, frater Willelmus Grendel et frater Heinricus supprior vocati monachi de Dunis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mense Augusto.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 499, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b6f3a615-49bb-4049-b38a-2e95e918eff8/charter>, accessed at 2024-11-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success