Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 191, S. 335
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 191, S. 335
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 191, S. 335
Innocentius servus servorum Dei dilectis filiis .. abbati et conventui monasterii de Dunis, cisterciensis ordinis, morinensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis ordini vestro et vobis a sede apostolica per privilegia et indulgentias sil indultum ut nullus a vobis de vestrorum anima- lium nutrimentis, vel aliis pro eo quod animalia vestra in pastura vel custodia suo habeant, decimas exigere vel quomodolibet extorquere presumat, et si quis in benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiteriut excommunicationis, suspentiouis vel interdicti sententias promulgant, hujusmodi sententie tanquam contra apos- tolice sedis indulta prolate decernuntur per easdem indulgentias irrite ac inanes, quia nonnulli ecclesiarum prelati, ordinarii et rectores, spretis privilegiis et indulgentiis supradictis, vos et benefactores vestros super hiis multiplici vexatione fatigant, nobis humiliter suppli- castis ut indempnitati vestre providere in hac parte paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur et vestre providere quieti et molestantium maliciis obviare volcntes, ne quis contra indulta privilegiorum apostolice sedis a vobis vel aliis occasione premissa hujusmodi decimas exigere, vel in vos seu alios ob hoc et etiam benefactores vestros prefatos sententias pro- mulgare presumat, auctoritate presentium districtius inhibcmus, quas si promulgari forsan contigerit, eadem auctoritate decernimus irritas et inanes. Nulli ergo omnino hominum etc.
502
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 191, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b7d2c15a-a97a-48f3-97a1-4a1103e531d4/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success