Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 14, S. 171
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 14, S. 171
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 14, S. 171
18
138
ex providentia sedis apostolice jam pervenit. Cum itaque nos qui ex hujusmodi virtuosis actibus spiritu in Domino exultemus, claris agnoscamus indiciis dictum ordinem esse aliis recte vite speculum et salutifere commiserationis exemplum quod ipse sicut olim sic et in posterum ab eisdem dumtaxat abbatibus ac monachis ydoneis quos vos filii, abbates, ad hoc provideritis deputandos et a nullo alio visitari possit aut corrigi ad exemplar felicis recordationis Innocentii pape, predecessoris nostri, auctoritate apostolica duximus statuendum, decernentes nichilominus ut si aliquid contra statutum hujusmodi a quoquam hic extiterit ipsa temeritate presumptum sit irritum, inane, et si forte alique sententie in vos, occasione hujusmodi, prolate fuerint, nulluin robur obtineant firmitatis, mandato sedis apostolice semper salvo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire, siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani v° ldus Januarii, ponti- ficatus nostri anno sexto.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cistercii ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedietionem. Meritis sacre vestre religionis inducimur ut favoris benigni gratia vos jugiter prosequentes paci et tranquillitati vestre ne jurgiorum conquatiamini procellis in posterum, consulamus. Lecta siquidem coram nobis universitatis vestre petitio continebat quod licet ordini vestro a sede apostolica sit indultum ne per litteras sedis ejusdem conveniri possitis que de ordine vestro non faciunt mentionem, nonnulli tamen ecclesiarum prelati et judices vestris libertatibus invidentes cum aliquas litteras sedis predicte ad eos impetrari contigerit, in quibus generaliter contiuetur quod non obstante aliquo privilegio seu indulgentia, tam exemptis quam non exemptis cujuscumque ordinjs existant a sede nominata obtentis, per que attribute ipsis jurisdictionis explicatio impediri valeat vel differri et de quibus fieri opporteat mentionem, in vos juridictionem indebitam vendicare necnon litterarum ipsarum pretextu vos evocare ad se ad judicium non verentur in totius vestri ordinis maximum prejuditium et gravamen. Vestris itaque supplicationibus eo favorabilius annuentes quo scimus ordinem vestrum esse aliis recte vite speculuin et salutifere conversationis exemplum ut conveniri per hujusmodi litteras non possitis seu ad judicium evocari que de dicto non fecerint ordine et de hac indulgentia mentionem, vobis auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagnie octavo kal. Octobris, pontificatus nostri primo.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... abbati Cistercii ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedic
139
tionem. Intimantibus vobis accepimus quod cum exhibeatis vos in hospitalitate omnibus liberales dyocesanis vestris ac aliis ecclesiarum prelatis eorumque familiis cum ad vestra monasteria declinant caritative juxta facultatum vestrarum exigentiam necessaria ministrantes, nonnulli prelatorum ipsorum hujusmodi gratiam convertere molientes in debitum et quod sic sponte ipsis impenditis sibi debere ex antiqua consuetudine asserentes vos et monasteria vestra propter hoc multipliciter aggravant et molestant. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati volentes in hac parte quieti vestre paterna diligentia providere, nequisquam prelatus it quod sic generose impenditis a vobis ex debito seu prescripta consuetudine presumat exigere, auctoritate presentium districtius inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Uatum Laterani ij Idus Januarii, pontificatus nostri anno septimo. Nos igitur memorati abbas et decanus in testimonium inspectionis nostre presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo, mense Novembri.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 14, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b95e1bc0-9caf-4aaa-99da-fb8a8f055c5b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success