Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1109, S. 1240
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1109, S. 1240
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1109, S. 1240
527
phum islud fecimus confici et tam sigillis nostris quam sigillis partium et sigillo abbatis de Dunis, qui presens affuit et qui jus propinquitatis, quod in predictis terris habuit, vel habere potuit ecclesie de Capella contulit, ad majus munimcn fecimus roborari. Datum apud Sloppeldiic, grangiam de Camberone, feria quinta post beati Petri ad Vincula, anno Domini M- CC° XX» sexto.
Frater R. dictus abbas Clarevallis, nniversis presentes Iitteras inspecturis, eternam in Domino salutem. Quum militantibus Domino amica semper est uniformitas, sicut e contrario perni- ciosa disparitas et inequalitas odiosa volentes paci et tranquillitati eorum, qui in ordine cis- terciensi vitam professi sunt regularem, modis quibus possumus esse provisum constitutiones a generali capitulo editas super uuiformitatis et equalitatis legibus observandis approbamus, omnimodis et sollicitos observatorcs earum dignis in Domino laudibus commendamus. Hinc est quod compositionem inter ecclesias de Camberone et de Bodelo, ex una parte, et inter ecclesiam de Capella, ex altera, per venerabiles coabbates nostros R. de Valoellis et W. de Villari rationabiliter ordinate et intuitu pacis super quarundam nimis vicina contiguitate terrarum, quas altera ecclesiarum contra altcrum visa fuerat acquisisse, ratam habemus et gratam omnino gerimus et acceptam. Ut autem sciri possit memorata compositio qualis fuerit, prcsenti eam pagine inserendam duximus et propriis vocabulis exprimendam. Notandum igitur quod cum inter ecclesias de Camberone et de Bodelo, ex una parte et inter ecclesiam de capella, ex altera, questio verteretur etc. (voir ci-dessus). Que omnia ut rata permaneant et debitam perpetuo firmitatem conservent presenti pagine que veraci relatione predictorum abbatum, videlicet R. de Valcellis et W. de Villari comperimus, dignum duximus inserere et sigilli nostri munimine ea decrevimus roborare. Datum Cistercii anno gratie M° CC^XX" sexto.
Universis presentibus et futuris presentem paginam inspecturis, frater E. dictus abbas Cistercii, eternam in Domino salutem. Cum inter quasdam ecclesias nostri ordinis, videlicet inter ecclesias de Camberone et de Bodelo, ex una parte, et ecclesiam de Capella Thozan, ex altera, dissentio orta fuisset, dicentibus illis de Camberone et de Bodelo quod illi de Capella in gravamen suum contra formam ordinis infra terminos, ab ordine constitutos, terras acquisissent, e contra respondentibus illis de Capella nichil se contra formam ordinis egisse et hoc per multas rationes probantibus, tandem cum hinc et inde multa essent proposita et allegata, ad audientiam domini Clarevallis, qui tunc erat in partibus illis, sermo estdelatus, sed dominus Clarevallis, habito consilio cum abbatibus secum existentibus, ad petitionem partium duos abbates nostri ordinis, videlicet de Valcellis et de Villari, ad terras de quibus dissentio erat destinare curavit, demandans et denuntians, ut terras illas inspicerent, rationes et dictarum partium audireut et omnibus sunt collati cum quanta possent pace dissentionem exortam terminarent. Abbates ergo illi ad loca illa personaliter venientes et omnia secun- dum quod negotium exigebat prudentcr examinantes, de bono pacis amicabiliter inter partes tractare cepcrunt. Suadentibus autem abbatibus, qui ad hoc venerant et partibus consen- sum adhibentibus omnis illa dissentio sopita est ct determinata. Et ne per nimis vicinam cohabitationem pax in posterum posset turbari, unicuique ecclesie termini positi sunt, quos non licebit transgredi possessionis causa, sed nec alicui persone vel domui nostri ordinis
528
licebit in illis partibus, terras de cetero possidere nisi distantia esse possit inter graDgias et grangias duarum leugarum Burgundie, ut constitutio generalis capituli de cetero firmius observetur. Quia igitur hec omnia per venerabiles et discretos viros abbatem, scilicet de Valcellis et abbatem de Villari, de consensu partium rationabiliter pro conservatione pacis ordinata sunt et a domino Clarevallis confirmata, sicut per eorum propendi potest auctentica, nos etiam ea rata esse volentes et in perpetuum observari cupientes, approbamus et com- mendamus et nostra, ac totius capituli generalis, auctoritate ad majus munimen confirmamus. Et in signum hujus rei presentem paginam appensione sigilii nostri communimus. Datum anno Domini M° CC° XXXI*, mense Septembri, tempore generalis capituli. Nos vero in tes- timonium inspexionis nostre, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini M° CC° octogesimo, mense Augusto.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1109, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/bf59332a-de8a-4072-a89f-69557021465b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success