Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 419, S. 536
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 419, S. 536
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 419, S. 536
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Nos, scilicet Walterus sancti Andree et Cono sancti Bartholomee in Brugis abbates, quod vidimus ct audivimus hoc testaraur. Constitutus in prescntia nostra juvenis quidam de Dudzele, Walterus nomine, filius Lucie, de parcntum suorum hereditate viginti et duas terre mensuras possidens, nobis insinuavit duodecim ex ipsis duabus butyri pisis , in festo sancti Christophori, supra omnem ipsius terre fructum percipiendis et sex mensuras de residuis quadraginta solidis, in festo sancti Bemigii persolvendis, se legaliter obligasse coram multis fidelibus ecclesic de Thosan, utrumque redditum annuatim perpetuo percepture. Et quia tam denariorum quam butiri apud ipsam ecclesiam grandi debito tenebatur, nisi ipsum debitum usque ad finem mensis Martii proxime secuturi totum ex integro persolveret, memoratam terram totam ecclesie predicte, tam in clemosinam quam pro ipso dcbito, coram nobis sollcmpni donatione contulit, deinceps in perpetuum libere possidendam, duas tantum mensuras excipiens duobus pueris suis, ab ccclcsia tamen sub annuo duorum denariorum censu suscipiendas, sed in ipsius possessionem, si herede non relicto decesserint, iterum revolvendas. Non solum autem
501
memorate tcrre sed et omnium rerum suarum mobilium et immobilium donationem fecit, si infra memorati mensis finem decederet, vel etiam postea, quocunque Deo vocante, carnis debitura solveret, herede de uxore legitima non relicto, sepedictam ecclesiam constituit heredem, ut et ipsi parentes ejus sui mererentur celestis hereditatis participio non fraudari. Si autem juvenis predictus legitimum heredem, filium sive filiam, Deo dante, suscipiet, salvo jure ecclcsie paternam hereditatem promitterelur libere possidere. Testatus est autem hanc ipsam quam coram nobis fecit coram multis monachis apud Thosan, ab ipso factam prius fuisse, donationem. Quod si juvenis sepedictus religionis habitum , inspirante Deo, desideraverit, ipsum ei ecclesia benigne conferet nec negabit. Ut autem hujus donationis veritas sine ullius oblivionis, vel dubietatis nubilo clarissime , tam posteris quam presentibus innotescat, litterarum tenaci memorie commendare nostrorumque sigillorum appensione studuimus roborare. Testes: Johannes monachus sancti Andree, canonici de Echot: Gosuinus, Symon, Petrus presbyter sancti Jacobi in Brugis, Walterus de Vlissenghem et Johannes subprior; monachi de Thosan: Jo. conversus de Thosan et fratres de Echout, Everbout Betto et Godescalcus. Actum apud Echout in camera abbatis, anno Domini M° CC° XVIII0, XII kal. Novembris.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 419, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/c9b552a8-5049-4652-b367-2d7aaa32f245/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success